| non potui amplius quicquam gustare, sed conversus | 37.1.1 |
| ad eum, ut quam plurima exciperem, longe accersere | |
| fabulas coepi sciscitarique, quae esset mulier illa, quae | |
| huc atque illuc discurreret. 'uxor' inquit 'Trimalchio- | 2.1 |
| nis, Fortunata appellatur, quae nummos modio meti- | |
| tur. et modo modo quid fuit? ignoscet mihi genius | 3.1 |
| tuus, noluisses de manu illius panem accipere. nunc, | 4.1 |
| nec quid nec quare, in caelum abiit et Trimalchionis | |
| topanta est. ad summam, mero meridie si dixerit illi | 5.1 |
| tenebras esse, credet. ipse nescit quid habeat, adeo | 6.1 |
| saplutus est; sed haec lupatria providet omnia, est ubi | |
| non putes. est sicca, sobria, bonorum consiliorum— | 7.1 |
| tantum auri vides—, est tamen malae linguae, pica | |
| pulvinaris. quem amat, amat; quem non amat, non | |
| amat. ipse [Trimalchio] fundos habet, qua milvi vo- | 8.1 |
| lant, nummorum nummos. argentum in ostiarii illius | |
| cella plus iacet quam quisquam in fortunis habet. fa- | 9.1 |
| milia vero babae babae, non mehercules puto decu- | |
| mam partem esse quae dominum suum noverit. ad | 10.1 |
| summam, quemvis ex istis babaecalis in rutae folium | |
| coniciet. nec est quod putes illum quicquam emere. | 38.1.1 |
| omnia domi nascuntur: lana, citrea, piper; lacte galli- | |
| naceum si quaesieris, invenies. ad summam, parum illi | 2.1 |
| bona lana nascebatur: arietes a Tarento emit et eos | |
| culavit in gregem. mel Atticum ut domi nasceretur, | 3.1 |
| apes ab Athenis iussit afferri; obiter et vernaculae quae | |
| sunt, meliusculae a Graeculis fient. ecce intra hos dies | 4.1 |
| scripsit, ut illi ex India semen boletorum mitteretur. | |
| nam mulam quidem nullam habet quae non ex onagro | |
| nata sit. vides tot culcit[r]as: nulla non aut conchylia- | 5.1 |
| tum aut coccineum tomentum habet. tanta est animi | |
| beatitudo. reliquos autem collibertos eius cave con- | 6.1 |
| temnas. valde sucos[s]i sunt. vides illum qui in imo | 7.1 |
| imus recumbit: hodie sua octingenta possidet. de nihi- | |
| lo crevit. modo solebat collo suo ligna portare. sed | 8.1 |
| quomodo dicunt—ego nihil scio, sed audivi—cum | |
| Incuboni pilleum rapuisset, [et] thesaurum invenit. | |
| ego nemini invideo, si quid deus dedit. est tamen | 9.1 |
| subalapa et non vult sibi male. itaque proxime cenacu- | 10.1 |
| lum hoc titulo proscripsit: "C. Pompeius Diogenes ex | |
| kalendis Iuliis cenaculum locat; ipse enim domum | |
| emit". quid ille qui libertini loco iacet, quam bene se | 11.1 |
| habuit. non impropero illi. sestertium suum vidit de- | 12.1 |
| cies, sed male vacillavit. non puto illum capillos libe- | |
| ros habere, nec mehercules sua culpa; ipso enim homo | |
| melior non est; sed liberti scelerati, qui omnia ad se | |
| fecerunt. scito autem: sociorum olla male fervet, et | 13.1 |
| ubi semel res inclinata est, amici de medio. et quam | 14.1 |
| honestam negotiationem exercuit, quod illum sic vi- | |
| des. libitinarius fuit. solebat sic cenare quomodo rex: | 15.1 |
| apros gausapatos, opera pistoria, avis, . . . cocos, pis- | |
| tores. plus vini sub mensa effundebatur, quam aliquis | |
| in cella habet. phantasia, non homo. inclinatis quoque | 16.1 |
| rebus suis, cum timeret ne creditores illum conturbare | |
| existimarent, hoc titulo auctionem proscripsit: "<C.> | |
| Iulius Proculus auctionem faciet rerum superva- | |
| cuarum".' | 5 |