| interpellavit tam dulces fabulas Trimalchio; nam | 39.1.1 |
| iam sublatum erat ferculum, hilaresque convivae vino | |
| sermonibusque publicatis operam coeperant dare. is | 2.1 |
| ergo reclinatus in cubitum 'hoc vinum' inquit 'vos | |
| oportet suave faciatis. pisces natare oportet. rogo, me | 3.1 |
| putatis illa cena esse contentum, quam in theca reposi- | |
| torii videratis? "sic notus Ulixes?" quid ergo est? | |
| oportet etiam inter cenandum philologiam nosse. pa- | 4.1 |
| trono meo ossa bene quiescant, qui me hominem inter | |
| homines voluit esse. nam mihi nihil novi potest affer- | |
| ri, sicut ille fer[i]culus †ta mel† habuit praxim. caelus | 5.1 |
| hic, in quo duodecim dii habitant, in totidem se figu- | |
| ras convertit, et modo fit aries. itaque quisquis nasci- | |
| tur illo signo, multa pecora habet, multum lanae, | |
| caput praeterea durum, frontem expudoratam, cor- | 5 |
| num acutum. plurimi hoc signo scholastici nascuntur | |
| et arietilli'. laudamus urbanitatem mathematici; itaque | 6.1 |
| adiecit: 'deinde totus caelus taurulus fit. itaque tunc | |
| calcitrosi nascuntur et bubulci et qui se ipsi pascunt. | |
| in geminis autem nascuntur bigae et boves et colei et | 7.1 |
| qui utrosque parietes linunt. in cancro ego natus sum. | 8.1 |
| ideo multis pedibus sto, et in mari et in terra multa | |
| possideo; nam cancer et hoc et illoc quadrat. et ideo | |
| iam dudum nihil supra illum posui, ne genesim meam | |
| premerem. in leone cataphagae nascuntur et imperio- | 9.1 |
| si; in virgine mulierosi et fugitivi et compediti; in libra | 10.1 |
| laniones et unguentarii et quicumque aliquid expen- | |
| dunt; in scorpione venenarii et percussores; in sagitta- | 11.1 |
| rio strabones, qui holera spectant, lardum tollunt; in | 12.1 |
| capricorno aerumnosi, quibus prae mala sua cornua | |
| nascuntur; in aquario copones et cucurbitae; in pisci- | 13.1 |
| bus obsonatores et rhetores. sic orbis vertitur tam- | |
| quam mola, et semper aliquid mali facit, ut homines | |
| aut nascantur aut pereant. quod autem in medio caes- | 14.1 |
| pitem videtis et super caespitem favum, nihil sine | |
| ratione facio. terra mater est in medio quasi ovum | 15.1 |
| corrotundata, et omnia bona in se habet tamquam | |
| favus'. |