'sophos' universi clamamus et sublatis manibus ad
|
40.1.1
|
cameram iuramus Hipparchum Aratumque compa-
|
|
randos illi homines non fuisse, donec advenerunt mi-
|
|
nistri ac toralia praeposuerunt toris, in quibus retia
|
|
erant picta subsessoresque cum venabulis et totus ve-
|
5
|
nationis apparatus. necdum sciebamus, <quo> mitte-
|
2.1
|
remus suspiciones nostras, cum extra triclinium cla-
|
|
mor sublatus est ingens, et ecce canes Laconici etiam
|
|
circa mensam discurrere coeperunt. secutum est hos
|
3.1
|
repositorium, in quo positus erat primae magnitudinis
|
|
aper, et quidem pilleatus, e cuius dentibus sportellae
|
|
dependebant duae palmulis textae, altera caryotis alte-
|
|
ra thebaicis repleta. circa autem minores porcelli ex
|
4.1
|
coptoplacentis facti, quasi uberibus imminerent, scro-
|
|
fam esse positam significabant. et hi quidem apopho-
|
|
reti fuerunt. ceterum ad scindendum aprum non ille
|
5.1
|
Carpus accessit, qui altilia laceraverat, sed barbatus
|
|
ingens, fasciis cruralibus alligatus et alicula subornatus
|
|
polymita, strictoque venatorio cultro latus apri vehe-
|
|
menter percussit, ex cuius plaga turdi evolaverunt.
|
5
|
parati aucupes cum harundinibus fuerunt et eos circa
|
6.1
|
triclinium volitantes momento exceperunt. inde cum
|
7.1
|
suum cuique iussisset referri Trimalchio, adiecit:
|
|
'etiam videte, quam porcus ille silvaticus lotam come-
|
|
derit glandem'. statim pueri ad sportellas accesserunt,
|
8.1
|
quae pendebant e dentibus, thebaicasque et caryotas
|
|
ad numerum divisere cenantibus. interim ego, qui
|
41.1.1
|
privatum habebam secessum, in multas cogitationes
|
|
diductus sum, quare aper pilleatus intrasset. post-
|
2.1
|
quam itaque omnis bacalusias consumpsi, duravi in-
|
|
terrogare illum interpretem meum, quod me torque-
|
|
ret. at ille: 'plane etiam hoc servus tuus indicare pot-
|
3.1
|
est; non enim aenigma est, sed res aperta. hic aper,
|
4.1
|
cum heri summa cena eum vindicasset, a convivis
|
|
dimissus <est>; itaque hodie tamquam libertus in con-
|
|
vivium revertitur'. damnavi ego stuporem meum et
|
5.1
|
nihil amplius interrogavi, ne viderer numquam inter
|
|
honestos cenasse.
|
|