| dum haec loquimur, puer speciosus, vitibus hede- | 41.6.1 |
| risque redimitus, modo Bromium, interdum Lyaeum | |
| Euhiumque confessus, calathisco uvas circumtulit et | |
| poemata domini sui acutissima voce traduxit. ad quem | 7.1 |
| sonum conversus Trimalchio 'Dionyse' inquit 'liber | |
| esto'. puer detraxit pilleum apro capitique suo impo- | |
| suit. tum Trimalchio rursus adiecit: 'non negabitis me' | 8.1 |
| inquit 'habere Liberum patrem'. laudavimus dictum | |
| [Trimalchionis] et circumeuntem puerum sane perba- | |
| siamus. | |
| ab hoc ferculo Trimalchio ad lasanum surrexit. nos | 9.1 |
| libertatem sine tyranno nacti coepimus invitare . . . | |
| [convivarum sermones]. Dama itaque primus cum | 10.1 |
| †pataracina† poposcisset, 'dies' inquit 'nihil est. dum | |
| versas te, nox fit. itaque nihil est melius quam de | |
| cubiculo recta in triclinium ire. et mundum frigus | 11.1 |
| habuimus. vix me balneus calfecit. tamen calda potio | |
| vestiarius est. staminatas duxi, et plane matus sum. | 12.1 |
| vinus mihi in cerebrum abiit'. | |
| excepit Seleucus fabulae partem et 'ego' inquit 'non | 42.1.1 |
| cotidie lavor; balniscus enim fullo est, aqua dentes | 2.1 |
| habet, et cor nostrum cotidie liquescit. sed cum mulsi | |
| pultarium obduxi, frigori laecasin dico. nec sane lava- | |
| re potui; fui enim hodie in funus. homo bellus, tam | 3.1 |
| bonus Chrysanthus animam ebulliit. modo modo me | |
| appellavit. videor mihi cum illo loqui. heu, eheu. utres | 4.1 |
| inflati ambulamus. minoris quam muscae sumus, | |
| <muscae> tamen aliquam virtutem habent, nos non | |
| pluris sumus quam bullae. et quid si non abstinax | 5.1 |
| fuisset! quinque dies aquam in os suum non coniecit, | |
| non micam panis. tamen abiit ad plures. medici illum | |
| perdiderunt, immo magis malus fatus; medicus enim | |
| nihil aliud est quam animi consolatio. tamen bene | 6.1 |
| elatus est, vitali lecto, stragulis bonis. planctus est | |
| optime—manu misit aliquot—etiam si maligne illum | |
| ploravit uxor. quid si non illam optime accepisset! sed | 7.1 |
| mulier quae mulier milvinum genus. neminem nihil | |
| boni facere oportet; aeque est enim ac si in puteum | |
| conicias. sed antiquus amor cancer est'. |