| molestus fuit, Philerosque proclamavit: 'vivorum | 43.1.1 |
| meminerimus. ille habet, quod sibi debebatur: hones- | |
| te vixit, honeste obiit. quid habet quod queratur? ab | |
| asse crevit et paratus fuit quadrantem de stercore mor- | |
| dicus tollere. itaque crevit, quicquid tetigit, tamquam | 5 |
| favus. puto mehercules illum reliquisse solida centum, | 2.1 |
| et omnia in nummis habuit. de re tamen ego verum | 3.1 |
| dicam, qui linguam caninam comedi: durae buccae | |
| fuit, linguosus, discordia, non homo. frater eius fortis | 4.1 |
| fuit, amicus amico, manu plena, uncta mensa. et inter | |
| initia malam parram pilavit, sed recorrexit costas illius | |
| prima vindemia: vendidit enim vinum, quantum ipse | |
| voluit. et quod illius mentum sustulit, hereditatem | 5 |
| accepit, ex qua plus involavit quam illi relictum est. et | 5.1 |
| ille stips, dum fratri suo irascitur, nescio cui terrae | |
| filio patrimonium elegavit. longe fugit, quisquis suos | |
| fugit. habuit autem oricularios servos, qui illum pes- | 6.1 |
| sum dederunt. numquam autem recte faciet, qui cito | |
| credit, utique homo negotians. tamen verum quod | |
| frunitus est, quam diu vixit. †cui datum est, non cui | 7.1 |
| destinatum. plane Fortunae filius, in manu illius | |
| plumbum aurum fiebat. facile est autem, ubi omnia | |
| quadrata currunt. et quot putas illum annos secum | |
| tulisse? septuaginta et supra. sed corneolus fuit, aeta- | 5 |
| tem bene ferebat, niger tamquam corvus. noveram | 8.1 |
| hominem olim oliorum, et adhuc salax erat. non me- | |
| hercules illum puto in domo canem reliquisse. immo | |
| etiam pullarius erat, omnis Minervae homo. nec im- | |
| probo, hoc solum enim secum tulit'. | 5 |