| haec Phileros dixit, illa Ganymedes: 'narratis quod | 44.1.1 |
| nec ad caelum nec ad terram pertinet, cum interim | |
| nemo curat, quid annona mordet. non mehercules | 2.1 |
| hodie buccam panis invenire potui. et quomodo sicci- | |
| tas perseverat. iam annum esur<it>io fuit. aediles male | 3.1 |
| eveniat, qui cum pistoribus colludunt "serva me, ser- | |
| vabo te". itaque populus minutus laborat; nam isti | |
| maiores maxillae semper Saturnalia agunt. o si habere- | 4.1 |
| mus illos leones, quos ego hic inveni, cum primum ex | |
| Asia veni. illud erat vivere. †similia sicilia interiores† | 5.1 |
| et laruas sic istos percolopabant, ut illis Iuppiter iratus | |
| esset. [sed] memini Safinium: tunc habitabat ad arcum | 6.1 |
| veterem, me puero, piper, non homo. is quacumque | 7.1 |
| ibat, terram adurebat. sed rectus, sed certus, amicus | |
| amico, cum quo audacter posses in tenebris micare. in | 8.1 |
| curia autem quomodo singulos [vel] pilabat [tracta- | |
| bat], nec schemas loquebatur sed derectum. cum age- | 9.1 |
| ret porro in foro, sic illius vox crescebat tamquam | |
| tuba. nec sudavit umquam nec expuit, puto eum ne- | |
| scio quid assi a dis habuisse. et quam benignus resalu- | 10.1 |
| tare, nomina omnium reddere, tamquam unus de no- | |
| bis. itaque illo tempore annona pro luto erat. asse | 11.1 |
| panem quem emisses, non potuisses cum altero devo- | |
| rare. nunc oculum bublum vidi maiorem. heu, heu, | 12.1 |
| quotidie peius. haec colonia retroversus crescit tam- | |
| quam coda vituli. sed quare habemus aedilem non | 13.1 |
| trium cauniarum, qui sibi mavult assem quam vitam | |
| nostram? itaque domi gaudet, plus in die nummorum | |
| accipit, quam alter patrimonium habet. iam scio unde | 14.1 |
| acceperit denarios mille aureos. sed si nos coleos ha- | |
| beremus, non tantum sibi placeret. nunc populus est | |
| domi leones, foras vulpes. quod ad me attinet, iam | 15.1 |
| pannos meos comedi, et si perseverat haec annona, | |
| casulas meas vendam. quid enim futurum est, si nec | 16.1 |
| dii nec homines huius coloniae miserentur? ita meos | |
| fruniscar, ut ego puto omnia illa a diibus fieri. nemo | 17.1 |
| enim caelum caelum putat, nemo ieiunium servat, | |
| nemo Iovem pili facit, sed omnes opertis oculis bona | |
| sua computant. antea stolatae ibant nudis pedibus in | 18.1 |
| clivum, passis capillis, mentibus puris, et Iovem | |
| aquam exorabant. itaque statim urceatim plovebat: | |
| aut tunc aut numquam: et omnes redibant udi tam- | |
| quam mures. itaque dii pedes lanatos habent, quia nos | 5 |
| religiosi non sumus. agri iacent—' |