'oro te' inquit Echion centonarius 'melius loquere.
|
45.1.1
|
"modo sic, modo sic" inquit rusticus; varium porcum
|
2.1
|
perdiderat. quod hodie non est, cras erit: sic vita
|
|
truditur. non mehercules patria melior dici potest, si
|
3.1
|
homines haberet. sed laborat hoc tempore, nec haec
|
|
sola. non debemus delicati esse, ubique medius caelus
|
|
est. tu si aliubi fueris, dices hic porcos coctos ambula-
|
4.1
|
re. et ecce habituri sumus munus excellente in triduo
|
|
die festa; familia non lanisticia, sed plurimi liberti. et
|
5.1
|
Titus noster magnum animum habet et est caldicere-
|
|
brius: aut hoc aut illud, erit quid utique. nam illi
|
|
domesticus sum, non est mixcix. ferrum optimum
|
6.1
|
daturus est, sine fuga, carnarium in medio, ut amphi-
|
|
theater videat. et habet unde: relictum est illi sester-
|
|
tium trecenties, decessit illius pater. male! ut quadrin-
|
|
genta impendat, non sentiet patrimonium illius, et
|
5
|
sempiterno nominabitur. iam Manios aliquot habet et
|
7.1
|
mulierem essedariam et dispensatorem Glyconis, qui
|
|
deprehensus est, cum dominam suam delectaretur.
|
|
videbis populi rixam inter zelotypos et amasiunculos.
|
|
Glyco autem, sestertiarius homo, dispensatorem ad
|
8.1
|
bestias dedit. hoc est se ipsum traducere. quid servus
|
|
peccavit, qui coactus est facere? magis illa matella
|
|
digna fuit quam taurus iactaret. sed qui asinum non
|
|
potest, stratum caedit. quid autem Glyco putabat
|
9.1
|
Hermogenis filicem umquam bonum exitum factu-
|
|
ram? ille milvo volanti poterat ungues resecare; colu-
|
|
bra restem non parit. Glyco, Glyco dedit suas; itaque
|
|
quamdiu vixerit, habebit stigmam, nec illam nisi Or-
|
5
|
cus delebit. sed sibi quisque peccat. sed subolfacio,
|
10.1
|
quia nobis epulum daturus est Mammea, binos dena-
|
|
rios mihi et meis. quod si hoc fecerit, eripiet Norbano
|
|
totum favorem. scias oportet plenis velis hunc vincitu-
|
|
rum. et revera, quid ille nobis boni fecit? dedit gladia-
|
11.1
|
tores sestertiarios iam decrepitos, quos si sufflasses
|
|
cecidissent; iam meliores bestiarios vidi. occidit de
|
|
lucerna equites, putares eos gallos gallinaceos; alter
|
|
burdubasta, alter loripes, tertiarius mortuus pro mor-
|
5
|
tuo, qui habe<ba>t nervia praecisa. unus alicuius fla-
|
12.1
|
turae fuit Thraex, qui et ipse ad dictata pugnavit. ad
|
|
summam, omnes postea secti sunt; adeo de magna
|
|
turba "adhibete" acceperant, plane fugae merae. "mu-
|
13.1
|
nus tamen" inquit "tibi dedi": et ego tibi plodo. com-
|
|
puta, et tibi plus do quam accepi. manus manum
|
|
lavat. videris mihi, Agamemnon, dicere: "quid iste
|
46.1.1
|
argutat molestus?" quia tu, qui potes loquere, non
|
|
loquis. non es nostrae fasciae, et ideo pauperorum
|
|
verba derides. scimus te prae litteras fatuum esse. quid
|
2.1
|
ergo est? aliqua die te persuadeam, ut ad villam venias
|
|
et videas casulas nostras? inveniemus quod manduce-
|
|
mus, pullum, ova: belle erit, etiam si omnia hoc anno
|
|
tempestas depravavit: inveniemus ergo unde saturi fia-
|
5
|
mus. et iam tibi discipulus crescit cicaro meus. iam
|
3.1
|
quattuor partis dicit; si vixerit, habebis ad latus servu-
|
|
lum. nam quicquid illi vacat, caput de tabula non
|
|
tollit. ingeniosus est et bono filo, etiam si in aves
|
|
morbosus est. ego illi iam tres cardeles occidi, et dixi
|
4.1
|
quia mustella comedit. invenit tamen alias nenias, et
|
|
libentissime pingit. ceterum iam Graeculis calcem im-
|
5.1
|
pingit et Latinas coepit non male appetere, etiam si
|
|
magister eius sibi placens fit nec uno loco consistit.
|
|
scit quidem litteras, sed non vult laborare. est et alter
|
6.1
|
non quidem doctus, sed curiosus, qui plus docet
|
|
quam scit. itaque feriatis diebus solet domum venire,
|
|
et quicquid dederis, contentus est. emi ergo nunc
|
7.1
|
puero aliquot libra rubricata, quia volo illum ad dom-
|
|
usionem aliquid de iure gustare. habet haec res pa-
|
|
nem. nam litteris satis inquinatus est. quod si resilie-
|
|
rit, destinavi illum artificium docere, aut tonstrinum
|
5
|
aut praeconem aut certe causidicum, quod illi auferre
|
|
non possit nisi Orcus. ideo illi cotidie clamo: "Primi-
|
8.1
|
geni, crede mihi, quicquid discis, tibi discis. vides
|
|
Phileronem causidicum: si non didicisset, hodie fa-
|
|
mem a labris non abigeret. modo modo collo suo
|
|
circumferebat onera venalia, nunc etiam adversus
|
5
|
Norbanum se extendit. litterae thesaurum est, et arti-
|
|
ficium numquam moritur".'
|
|