| eiusmodi fabulae vibrabant, cum Trimalchio intra- | 47.1.1 |
| vit et detersa fronte unguento manus lavit spatioque | |
| minimo interposito 'ignoscite mihi' inquit 'amici, | 2.1 |
| multis iam diebus venter mihi non respondit. nec | |
| medici se inveniunt. profuit mihi tamen malicorium et | |
| taeda ex aceto. spero tamen, iam veterem pudorem | 3.1 |
| sibi imponit. alioquin circa stomachum mihi sonat, | |
| putes taurum. itaque si quis vestrum voluerit sua re | 4.1 |
| causa facere, non est quod illum pudeatur. nemo nos- | |
| trum solide natus est. ego nullum puto tam magnum | |
| tormentum esse quam continere. hoc solum vetare ne | |
| Iovis potest. rides, Fortunata, quae soles me nocte | 5.1 |
| desomnem facere? nec tamen in triclinio ullum vetuo | |
| facere quod se iuvet, et medici vetant continere. vel si | |
| quid plus venit, omnia foras parata sunt: aqua, lasani | |
| et cetera minutalia. credite mihi, anathymiasis in cere- | 6.1 |
| brum it et in toto corpore fluctum facit. multos scio | |
| sic periisse, dum nolunt sibi verum dicere'. gratias | 7.1 |
| agimus liberalitati indulgentiaeque eius, et subinde | |
| castigamus crebris potiunculis risum. nec adhuc scie- | 8.1 |
| bamus nos in medio [lautitiarum], quod aiunt, clivo | |
| laborare. nam commundatis ad symphoniam mensis | |
| tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et | |
| tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomencula- | 5 |
| tor esse dicebat, alterum trimum, tertium vero iam | |
| se<xen>nem. ego putabam petauristarios intrasse et | 9.1 |
| porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua factu- | |
| ros; sed Trimalchio expectatione discussa 'quem' in- | 10.1 |
| quit 'ex eis vultis in cenam statim fieri? gallum enim | |
| gallinaceum, penthiacum et eiusmodi nenias rustici | |
| faciunt: mei coci etiam vitulos aeno coctos solent face- | |
| re'. continuoque cocum vocari iussit, et non expectata | 11.1 |
| electione nostra maximum natu iussit occidi, et clara | |
| voce: 'ex quota decuria es?' cum ille se ex quadragesi- | 12.1 |
| ma respondisset, 'empticius an' inquit 'domi natus?' | |
| 'neutrum' inquit cocus 'sed testamento Pansae tibi | |
| relictus sum.' 'vide ergo' ait 'ut diligenter ponas; si | 13.1 |
| non, te iubebo in decuriam viatorum conici.' et cocum | |
| quidem potentiae admonitum in culinam obsonium | |
| duxit, Trimalchio autem miti ad nos vultu respexit et | 48.1.1 |
| 'vinum' inquit 'si non placet, mutabo; vos illud opor- | |
| tet bonum faciatis. deorum beneficio non emo, sed | 2.1 |
| nunc quicquid ad salivam facit, in suburbano nascitur | |
| eo, quod ego adhuc non novi. dicitur confine esse | |
| Tarraciniensibus et Tarentinis. nunc coniungere agel- | 3.1 |
| lis Siciliam volo, ut cum Africam libuerit ire, per meos | |
| fines navigem. sed narra tu mihi, Agamemnon, quam | 4.1 |
| controversiam hodie declamasti? ego etiam si causas | |
| non ago, in domusionem tamen litteras didici. et ne | |
| me putes studia fastiditum, II bybliothecas habeo, | |
| unam Graecam, alteram Latinam. dic ergo, si me | 5 |
| amas, peristasim declamationis tuae'. cum dixisset | 5.1 |
| Agamemnon: 'pauper et dives inimici erant', ait Tri- | |
| malchio 'quid est pauper?' 'urbane' inquit Agamem- | |
| non et nescio quam controversiam exposuit. statim | 6.1 |
| Trimalchio 'hoc' inquit 'si factum est, controversia | |
| non est; si factum non est, nihil est'. haec aliaque cum | 7.1 |
| effusissimis prosequeremur laudationibus, 'rogo' in- | |
| quit 'Agamemnon mihi carissime, numquid duodecim | |
| aerumnas Herculis tenes, aut de Ulixe fabulam, | |
| quemadmodum illi Cyclops pollicem †poricino† ex- | 5 |
| torsit? solebam haec ego puer apud Homerum legere. | |
| nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse oculis meis vidi | 8.1 |
| in ampulla pendere, et cum illi pueri dicerent: Σίβυλ- | |
| λα, τί θέλεις; respondebat illa: ἀποθανεῖν θέλω.' |