| nondum efflaverat omnia, cum repositorium cum | 49.1.1 |
| sue ingenti mensam occupavit. mirari nos celeritatem | 2.1 |
| coepimus et iurare, ne gallum quidem gallinaceum | |
| tam cito percoqui potuisse, tanto quidem magis, quod | 3.1 |
| longe maior nobis porcus videbatur esse quam paulo | |
| ante apparuerat. deinde magis magisque Trimalchio | |
| intuens eum 'quid? quid?' inquit 'porcus hic non est | 4.1 |
| exinteratus? non mehercules est. voca, voca cocum in | |
| medio'. cum constitisset ad mensam cocus tristis et | 5.1 |
| diceret se oblitum esse exinterare, 'quid? oblitus?' | |
| Trimalchio exclamat 'putes illum piper et cuminum | |
| non coniecisse. despolia'. non fit mora, despoliatur | 6.1 |
| cocus atque inter duos tortores maestus consistit. de- | |
| precari tamen omnes coeperunt et dicere: 'solet fieri; | |
| rogamus, mittas; postea si fecerit, nemo nostrum pro | |
| illo rogabit'. ego, crudelissimae severitatis, non potui | 7.1 |
| me tenere, sed inclinatus ad aurem Agamemnonis | |
| 'plane' inquam 'hic debet servus esse nequissimus; | |
| aliquis oblivisceretur porcum exinterare? non meher- | |
| cules illi ignoscerem, si piscem praeterisset'. at non | 8.1 |
| Trimalchio, qui relaxato in hilaritatem vultu 'ergo' | |
| inquit 'quia tam malae memoriae es, palam nobis il- | |
| lum exintera'. recepta cocus tunica cultrum arripuit | 9.1 |
| porcique ventrem hinc atque illinc timida manu se- | |
| cuit. nec mora, ex plagis ponderis inclinatione cres- | 10.1 |
| centibus tomacula cum botulis effusa sunt. |