plausum post hoc automatum familia dedit et 'Gaio
|
50.1.1
|
feliciter' conclamavit. nec non cocus potione honora-
|
|
tus est et[iam] argentea corona, poculumque in lance
|
|
accepit Corinthia. quam cum Agamemnon propius
|
2.1
|
consideraret, ait Trimalchio: 'solus sum qui vera Co-
|
|
rinthea habeam.' expectabam, ut pro reliqua insolen-
|
3.1
|
tia diceret sibi vasa Corintho afferri. sed ille melius:
|
4.1
|
'et forsitan' inquit 'quaeris, quare solus Corinthea
|
|
vera possideam: quia scilicet aerarius, a quo emo,
|
|
Corinthus vocatur. quid est autem Corintheum, nisi
|
|
quis Corinthum habet? et ne me putetis nesapium
|
5.1
|
esse, valde bene scio, unde primum Corinthea nata
|
|
sint. cum Ilium captum est, Hannibal, homo vafer et
|
|
magnus stelio, omnes statuas aeneas et aureas et ar-
|
|
genteas in unum rogum congessit et eas incendit; fac-
|
5
|
tae sunt in unum aera miscellanea. ita ex hac massa
|
6.1
|
fabri sustulerunt et fecerunt catilla et paropsides <et>
|
|
statuncula. sic Corinthea nata sunt, ex omnibus in
|
|
unum, nec hoc nec illud. ignoscetis mihi quod dixero:
|
7.1
|
ego malo mihi vitrea, certe non olunt. quod si non
|
|
frangerentur, mallem mihi quam aurum; nunc autem
|
|
vilia sunt. fuit tamen faber qui fecit phialam vitream,
|
51.1.1
|
quae non frangebatur. admissus ergo Caesarem est
|
2.1
|
cum suo munere . . .
|
|
deinde fecit reporrigere Caesarem et illam in pavimen-
|
|
tum proiecit. Caesar non pote valdius quam expavit.
|
3.1
|
at ille sustulit phialam de terra; collisa erat tamquam
|
|
vasum aeneum; deinde martiolum de sinu protulit et
|
4.1
|
phialam otio belle correxit. hoc facto putabat se so-
|
5.1
|
lium Iovis tenere, utique postquam ille dixit: "num-
|
|
quid alius scit hanc condituram vitreorum?" vide mo-
|
6.1
|
do. postquam negavit, iussit illum Caesar decollari:
|
|
quia enim, si scitum esset, aurum pro luto haberemus.
|
|
in argento plane studiosus sum. habeo scyphos urna-
|
52.1.1
|
les plus minus . . . quemadmodum Cassandra occidit
|
|
filios suos, et pueri mortui iacent sic ut vivere putes.
|
|
habeo capidem quam reliquit patrono <meo> rex Mi-
|
2.1
|
nos, ubi Daedalus Niobam in equum Troianum inclu-
|
|
dit. nam Hermerotis pugnas et Petraitis in poculis
|
3.1
|
habeo, omnia ponderosa; meum enim intellegere nulla
|
|
pecunia vendo.'
|
|