| haec dum refert, puer calicem proiecit. ad quem | 52.4.1 |
| respiciens Trimalchio 'cito' inquit 'te ipsum caede, | |
| quia nugax es'. statim puer demisso labro <ora>re. at | 5.1 |
| ille 'quid me' inquit 'rogas? tamquam ego tibi moles- | |
| tus sim. suadeo, a te impetres, ne sis nugax'. tandem | 6.1 |
| ergo exoratus a nobis missionem dedit puero. ille di- | |
| missus circa mensam percucurrit . . . | |
| et 'aquam foras, vinum intro' clamavit. excipimus ur- | 7.1 |
| banitatem iocantis, et ante omnes Agamemnon qui | |
| sciebat quibus meritis revocaretur ad cenam. ceterum | 8.1 |
| laudatus Trimalchio hilarius bibit et iam ebrio proxi- | |
| mus 'nemo' inquit 'vestrum rogat Fortunatam meam | |
| ut saltet? credite mihi: cordacem nemo melius ducit'. | |
| atque ipse erectis supra frontem manibus Syrum his- | 9.1 |
| trionem exhibebat concinente tota familia: madeia pe- | |
| rimadeia. et prodisset in medium, nisi Fortunata ad | 10.1 |
| aurem accessisset; [et] credo, dixerit non decere gravi- | |
| tatem eius tam humiles ineptias. nihil autem tam in- | 11.1 |
| aequale erat; nam modo Fortunatam <verebatur>, | |
| modo ad naturam suam revertebatur. | |
| et plane interpellavit saltationis libidinem actuarius, | 53.1.1 |
| qui tamquam urbis acta recitavit: 'VII. kalendas sexti- | 2.1 |
| les: in praedio Cumano quod est Trimalchionis nati | |
| sunt pueri XXX, puellae XL; sublata in horreum ex | |
| area tritici millia modium quingenta; boves domiti | |
| quingenti. eodem die: Mithridates servus in crucem | 3.1 |
| actus est, quia Gai nostri genio male dixerat. eodem | 4.1 |
| die: in arcam relatum est quod collocari non potuit, | |
| sestertium centies. eodem die: incendium factum est | 5.1 |
| in hortis Pompeianis, ortum ex aedibus Nastae vilici'. | |
| 'quid?' inquit Trimalchio 'quando mihi Pompeiani | 6.1 |
| horti empti sunt?' 'anno priore' inquit actuarius 'et | 7.1 |
| ideo in rationem nondum venerunt'. excanduit Tri- | 8.1 |
| malchio et 'quicumque' inquit 'mihi fundi empti fue- | |
| rint, nisi intra sextum mensem sciero, in rationes meas | |
| inferri vetuo'. iam etiam edicta aedilium recitabantur | 9.1 |
| et saltuariorum testamenta, quibus Trimalchio cum | |
| elogio exheredabatur; iam nomina vilicorum et repu- | 10.1 |
| diata a circ[um]itore liberta in balneatoris contubernio | |
| deprehensa et atriensis Baias relegatus; iam reus factus | |
| dispensator et iudicium inter cubicularios actum. |