| petauristarii autem tandem venerunt. baro insulsis- | 53.11.1 |
| simus cum scalis constitit puerumque iussit per gradus | |
| et in summa parte odaria saltare, circulos deinde ar- | |
| dentes trans<il>ire et dentibus amphoram sustinere. | |
| mirabatur haec solus Trimalchio dicebatque ingratum | 12.1 |
| artificium esse. ceterum duo esse in rebus humanis | |
| quae libentissime spectaret, petauristarios et cornic<i- | |
| n>es; reliqua [animalia] acroamata tricas meras esse. | |
| 'nam et comoedos' inquit 'emeram, sed malui illos | 13.1 |
| Atell<ani>am facere, et choraulen meum iussi Latine | |
| cantare.' | |
| cum maxime haec dicente eo puer . . . Trimalchionis | 54.1.1 |
| delapsus est. conclamavit familia, nec minus convivae, | |
| non propter hominem tam putidum, cuius etiam cer- | |
| vices fractas libenter vidissent, sed propter malum | |
| exitum cenae, ne necesse haberent alienum mortuum | 5 |
| plorare. ipse Trimalchio cum graviter ingemuisset su- | 2.1 |
| perque bracchium tamquam laesum incubuisset, con- | |
| currere medici, et inter primos Fortunata crinibus | |
| passis cum scypho, miseramque se atque infelicem | |
| proclamavit. nam puer quidem qui ceciderat circumi- | 3.1 |
| bat iam dudum pedes nostros et missionem rogabat. | |
| pessime mihi erat, ne his precibus per <rid>iculum | |
| aliquid catastropha quaereretur. nec enim adhuc exci- | |
| derat cocus ille qui oblitus fuerat porcum exinterare. | 5 |
| itaque totum circumspicere triclinium coepi, ne per | 4.1 |
| parietem automatum aliquod exiret, utique postquam | |
| servus verberari coepit, qui bracchium domini contu- | |
| sum alba potius quam conchyliata involverat lana. nec | 5.1 |
| longe aberravit suspicio mea; in vicem enim poenae | |
| venit decretum Trimalchionis quo puerum iussit libe- | |
| rum esse, ne quis posset dicere tantum virum esse a | |
| servo vulneratum. | 5 |