| comprobamus nos factum et quam in praecipiti | 55.1.1 |
| res humanae essent vario sermone garrimus. 'ita' | 2.1 |
| inquit Trimalchio 'non oportet hunc casum sine in- | |
| scriptione transire' statimque codicillos poposcit et | |
| non diu cogitatione distorta haec recitavit; | |
| 'quod non expectes, ex transverso fit <ubique, | 3.1 |
| nostra> et supra nos fortuna negotia curat. | |
| quare da nobis vina Falerna, puer'. | |
| ab hoc epigrammate coepit poetarum esse mentio | 4.1 |
| diuque summa carminis penes Mopsum Thracem me- | |
| morata est, donec Trimalchio 'rogo' inquit 'magister, | 5.1 |
| quid putas inter Ciceronem et Pub<li>lium interesse? | |
| ego alterum puto disertiorem fuisse, alterum hones- | |
| tiorem. quid enim his melius dici potest? | |
| "luxuriae rictu Martis marcent moenia. | 6.1 |
| tuo palato clausus pavo pascitur | |
| plumato amictus aureo Babylonico, | |
| gallina tibi Numidica, tibi gallus spado; | |
| ciconia etiam, grata peregrina hospita | 5 |
| pietaticultrix gracilipes crotalistria, | |
| avis exul hiemis, titulus tepidi temporis, | |
| nequitiae nidum in caccabo fecit tuae. | |
| quo margaritam caram tibi, bacam Indicam? | |
| an ut matrona ornata phaleris pelagiis | 10 |
| tollat pedes indomita in strato extraneo? | |
| zmaragdum ad quam rem viridem, pretiosum vitrum? | |
| quo Carchedonios optas ignes lapideos? | |
| nisi ut scintillet probitas e carbunculis. | |
| aequum est induere nuptam ventum textilem, | 15 |
| palam prostare nudam in nebula linea?" |