| quod autem' inquit 'putamus secundum litteras | 56.1.1 |
| difficillimum esse artificium? ego puto medicum et | |
| nummularium: medicus, qui scit quid homunciones | 2.1 |
| intra praecordia sua habeant et quando febris veniat, | |
| etiam si illos odi pessime, quod mihi iubent saepe | 3.1 |
| anatinam parari; nummularius, qui per argentum aes | |
| videt. nam mutae bestiae laboriosissimae boves et | 4.1 |
| oves: boves, quorum beneficio panem manducamus; | |
| oves, quod lana illae nos gloriosos faciunt. et facinus | 5.1 |
| indignum, aliquis ovillam est et tunicam habet. apes | 6.1 |
| enim ego divinas bestias puto, quae mel vomunt, | |
| etiam si dicuntur illud a Iove afferre; ideo autem | |
| pungunt, quia ubicumque dulce est, ibi et acidum | |
| invenies'. | 5 |
| iam etiam philosophos de negotio deiciebat, cum | 7.1 |
| pittacia in scypho circumferri coeperunt, puerque su- | 8.1 |
| per hoc positus officium apophoreta recitavit. 'argen- | |
| tum sceleratum': allata est perna, supra quam acetabu- | |
| la erant posita. 'cervical': offla collaris allata est. 'seri- | |
| sapia et contumelia': xerophagiae e sale datae sunt et | 5 |
| contus cum malo. 'porri et persica': flagellum et cul- | 9.1 |
| trum accepit; 'passeres et muscarium': uvam passam et | |
| mel Atticum. 'canale et pedale': lepus et solea est | |
| allata. 'cenatoria et forensia': offlam et tabulas accepit; | |
| 'muraena et littera': murem cum rana alligata fascem- | 5 |
| que betae. diu risimus: sexcenta huiusmodi fuerunt, | 10.1 |
| quae iam exciderunt memoriae meae. |