| ceterum Ascyltos, intemperantis licentiae, cum om- | 57.1.1 |
| nia sublatis manibus eluderet et usque ad lacrimas | |
| rideret, unus ex conlibertis Trimalchionis excanduit— | |
| is ipse qui supra me discumbebat—et 'quid rides' | 2.1 |
| inquit 'vervex? an tibi non placent lautitiae domini | |
| mei? tu enim beatior es et convivare melius soles. ita | |
| tutelam huius loci habeam propitiam, ut ego si secun- | |
| dum illum discumberem, iam illi balatum clusissem. | 5 |
| bellum pomum, qui rideatur alios; larifuga nescio | 3.1 |
| quis, nocturnus, qui non valet lotium suum. ad sum- | |
| mam, si circumminxero illum, nesciet qua fugiat. non | |
| mehercules soleo cito fervere, sed in molle carne ver- | |
| mes nascuntur. ridet. quid habet quod rideat? num- | 4.1 |
| quid pater fetum emit lamna? eques Romanus es: et | |
| ego regis filius. "quare ergo servivisti?" quia ipse me | |
| dedi in servitutem et malui civis Romanus esse quam | |
| tributarius. et nunc spero me sic vivere, ut nemini | 5 |
| iocus sim. homo inter homines sum, capite aperto | 5.1 |
| ambulo; assem aerarium nemini debeo; constitutum | |
| habui numquam; nemo mihi in foro dixit "redde quod | |
| debes". glebulas emi, lamellulas paravi; viginti ventres | 6.1 |
| pasco et canem; contubernalem meam redemi, ne quis | |
| in <capillis> illius manus tergeret; mille denarios pro | |
| capite solvi; sevir gratis factus sum; spero, sic moriar, | |
| ut mortuus non erubescam. tu autem tam laboriosus | 7.1 |
| es, ut post te non respicias? in alio peduclum vides, in | |
| te ricinum non vides. tibi soli ridicl[e]i videmur; ecce | 8.1 |
| magister tuus, homo maior natus: placemus illi. tu | |
| lacticulosus, nec mu nec ma argutas, vasus fictilis, | |
| immo lorus in aqua, lentior, non melior. tu beatior es: | 9.1 |
| bis prande, bis cena. ego fidem meam malo quam | |
| thesauros. ad summam, quisquam me bis poposcit? | |
| annis quadraginta servivi; nemo tamen sciit utrum | |
| servus essem an liber. et puer capillatus in hanc colo- | 5 |
| niam veni; adhuc basilica non erat facta. dedi tamen | 10.1 |
| operam ut domino satis facerem, homini maiesto et | |
| dignitos[s]o, cuius pluris erat unguis quam tu totus es. | |
| et habebam in domo qui mihi pedem opponerent hac | |
| illac; tamen—genio illius gratias—enatavi. haec sunt | 11.1 |
| vera athla; nam [in] ingenuum nasci tam facile est | |
| quam "accede istoc". quid nunc stupes tamquam hir- | |
| cus in ervilia?' |