| "qui de nobis longe venio, late venio? solve me." | 58.8.5 |
| dicam tibi, qui de nobis currit et de loco non movetur; | 9.1 |
| qui de nobis crescit et minor fit. curris, stupes, sata- | |
| gis, tamquam mus in matella. ergo aut tace aut melio- | 10.1 |
| rem noli molestare, qui te natum non putat; nisi si me | |
| iudicas anulos buxeos curare, quos amicae tuae invo- | |
| lasti. Occuponem propitium. eamus in forum et pecu- | 11.1 |
| nias mutuemur: iam scies hoc ferrum fidem habere. | |
| vah, bella res est volpis uda. ita lucrum faciam et ita | 12.1 |
| bene moriar ut populus per exitum meum iuret, nisi te | |
| ubique toga perversa fuero persecutus. bella res et iste | 13.1 |
| qui te haec docet, mufrius, non magister. <nos aliter> | |
| didicimus, dicebat enim magister: "sunt vestra salve? | |
| recta domum; cave, circumspicias; cave, maiorem ma- | |
| ledicas." at nunc mera mapalia: nemo dupondii eva- | 14.1 |
| dit. ego, quod me sic vides, propter artificium meum | |
| diis gratias ago.' | |
| coeperat Ascyltos respondere convicio, sed Trimal- | 59.1.1 |
| chio delectatus colliberti eloquentia 'agite' inquit | |
| 'scordalias de medio. suaviter sit potius, et tu, Herme- | |
| ros, parce adulescentulo. sanguen illi fervet, tu melior | |
| esto. semper in hac re qui vincitur vincit. et tu cum | 2.1 |
| esses capo, cocococo, aeque cor non habebas. simus | |
| ergo, quod melius est, a primitiis hilares et Homeris- | |
| tas spectemus'. intravit factio statim hastisque scuta | 3.1 |
| concrepuit. ipse Trimalchio in pulvino consedit, et | |
| cum Homeristae Graecis versibus colloquerentur, ut | |
| insolenter solent, ille canora voce Latine legebat li- | |
| brum. mox silentio facto 'scitis' inquit 'quam fabulam | 5 |
| agant? Diomedes et Ganymedes duo fratres fuerunt. | 4.1 |
| horum soror erat Helena. Agamemnon illam rapuit | |
| et Dianae cervam subiecit. ita nunc Homeros dicit | |
| quemadmodum inter se pugnent Troiani et Tarentini. | |
| vicit scilicet et Iphigeniam, filiam suam, Achilli dedit | 5.1 |
| uxorem. ob eam rem Aiax insanit et statim argumen- | |
| tum explicabit.' haec ut dixit Trimalchio, clamorem | 6.1 |
| Homeristae sustulerunt, interque familiam discurren- | |
| tem vitulus in lance du<ce>naria elixus allatus est, et | |
| quidem galeatus. secutus est Aiax strictoque gladio, | 7.1 |
| tamquam insaniret, <vitulum> concidit, ac modo ver- | |
| sa modo supina gesticulatus mucrone frust[r]a collegit | |
| mirantibusque [vitulum] partitus est. |