| nec diu mirari licuit tam elegantes strophas; nam | 60.1.1 |
| repente lacunaria sonare coeperunt totumque tricli- | |
| nium intremuit. consternatus ego exsurrexi et timui, | 2.1 |
| ne per tectum petauristarius aliquis descenderet. nec | |
| minus reliqui convivae mirantes erexere vultus, expec- | |
| tantes quid novi de caelo nuntiaretur. ecce autem di- | 3.1 |
| ductis lacunaribus subito circulus ingens, de cupa vi- | |
| delicet grandi excussus, demittitur, cuius per totum | |
| orbem coronae aureae cum alabastris unguenti pende- | |
| bant. dum haec apophoreta iubemur sumere, respi- | 4.1 |
| ciens ad mensam . . . | |
| iam illic repositorium cum placentis aliquot erat posi- | |
| tum, quod medium Priapus a pistore factus tenebat, | |
| gremioque satis amplo omnis generis poma et uvas | 5 |
| sustinebat more vulgato. avidius ad pompam manus | 5.1 |
| porreximus, et repente nova ludorum commissio hila- | |
| ritatem [hic] refecit. omnes enim placentae omniaque | 6.1 |
| poma etiam minima vexatione contacta coeperunt ef- | |
| fundere crocum, et usque ad os molestus umor accide- | |
| re. rati ergo sacrum esse fer[i]culum tam religioso | 7.1 |
| apparatu perfusum, consurreximus altius et 'Augusto, | |
| patri patriae, feliciter' diximus. quibusdam tamen | |
| etiam post hanc venerationem poma rapientibus et ipsi | |
| mappas implevimus, ego praecipue, qui nullo satis | 5 |
| amplo munere putabam me onerare Gitonis sinum. |