| inter haec tres pueri candidas succincti tunicas in- | 60.8.1 |
| traverunt, quorum duo Lares bullatos super mensam | |
| posuerunt, unus pateram vini circumferens 'dii propi- | |
| tii' clamabat . . . | |
| aiebat autem unum Cerdonem, alterum Felicionem, | 5 |
| tertium Lucrionem vocari. nos etiam veram imaginem | 9.1 |
| ipsius Trimalchionis, cum iam omnes basiarent, eru- | |
| buimus praeterire. | |
| postquam ergo omnes bonam mentem bonamque | 61.1.1 |
| valetudinem sibi optarunt, Trimalchio ad Nicerotem | |
| respexit et 'solebas' inquit 'suavius esse in convictu; | 2.1 |
| nescio quid nunc taces nec muttis. oro te, sic felicem | |
| me videas, narra illud quod tibi usu venit'. Niceros | 3.1 |
| delectatus affabilitate amici 'omne me' inquit 'lucrum | |
| transeat, nisi iam dudum gaudimonio dissilio, quod te | |
| talem video. itaque hilaria mera sint, etsi timeo istos | 4.1 |
| scholasticos, ne me [de]rideant. viderint: narrabo ta- | |
| men; quid enim mihi aufert qui ridet? satius est rideri | |
| quam derideri'. 'haec ubi dicta dedit', talem fabulam | 5.1 |
| exorsus est: | |
| 'cum adhuc servirem, habitabamus in vico angusto; | 6.1 |
| nunc Gavillae domus est. ibi, quomodo dii volunt, | |
| amare coepi uxorem Terentii coponis: noveratis Me- | |
| lissam Tarentinam, pulcherrimum bacciballum. sed | 7.1 |
| ego non mehercules corporaliter <illam> [autem] aut | |
| propter res vene[ra]rias curavi, sed magis quod bene- | |
| moria fuit. si quid ab illa petii, numquam mihi nega- | 8.1 |
| tum. . . . fecit. assem semissem habui: in illius sinum | |
| demandavi, nec umquam fefellitus sum. huius contu- | 9.1 |
| bernalis ad villam supremum diem obiit. itaque per | |
| scutum per ocream egi aginavi, quemadmodum ad | |
| illam pervenirem: <scitis> autem, in angustiis amici | |
| apparent. forte dominus Capuae exierat ad scruta scita | 62.1.1 |
| expedienda. nactus ego occasionem persuadeo hospi- | 2.1 |
| tem nostrum ut mecum ad quintum miliarium veniat. | |
| erat autem miles, fortis tamquam Orcus. apoculamus | 3.1 |
| nos circa gallicinia, luna lucebat tamquam meridie. | |
| venimus inter monimenta: homo meus coepit ad stelas | 4.1 |
| facere, sed ego <pergo> cantabundus et stelas numero. | |
| deinde ut respexi ad comitem, ille exuit se et omnia | 5.1 |
| vestimenta secundum viam posuit. mihi [in] anima in | |
| naso esse, stabam tamquam mortuus. at ille circum- | 6.1 |
| minxit vestimenta sua, et subito lupus factus est. noli- | |
| te me iocari putare; ut mentiar, nullius patrimonium | |
| tanti facio. sed, quod coeperam dicere, postquam lu- | 7.1 |
| pus factus est, ululare coepit et in silvas fugit. ego | 8.1 |
| primitus nesciebam ubi essem, deinde accessi, ut ves- | |
| timenta eius tollerem: illa autem lapidea facta sunt. | |
| qui mori timore nisi ego? gladium tamen strinxi et | 9.1 |
| †matauitatau† umbras cecidi, donec ad villam amicae | |
| meae pervenirem. in laruam intravi, paene animam | 10.1 |
| ebullivi, sudor mihi per bifurcum volabat, oculi mor- | |
| tui, vix umquam refectus sum. Melissa mea mirari | 11.1 |
| coepit, quod tam sero ambularem, et "si ante" inquit | |
| "venisses, saltem nobis adiutasses; lupus enim villam | |
| intravit et omnia pecora . . . : tamquam lanius sangui- | |
| nem illis misit. nec tamen derisit, etiam si fugit; servus | 5 |
| enim noster lancea collum eius traiecit". haec ut audi- | 12.1 |
| vi, operire oculos amplius non potui, sed luce clara | |
| †hac nostri† domum fugi tamquam copo compilatus, | |
| et postquam veni in illum locum in quo lapidea vesti- | |
| menta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem. ut vero | 13.1 |
| domum veni, iacebat miles meus in lecto tamquam | |
| bovis, et collum illius medicus curabat. intellexi illum | |
| versipellem esse, nec postea cum illo panem gustare | |
| potui, non si me occidisses. viderint alii quid de hoc | 14.1 |
| exopinissent; ego si mentior, genios vestros iratos ha- | |
| beam.' |