| attonitis admiratione universis 'salvo' inquit 'tuo | 63.1.1 |
| sermone' Trimalchio 'si qua fides est, ut mihi pili | |
| inhorruerunt, quia scio Niceronem nihil nugarum | |
| narrare: immo certus est et minime linguosus. nam et | 2.1 |
| ipse vobis rem horribilem narrabo: asinus in tegulis. | |
| cum adhuc capillatus essem, nam a puero vitam | 3.1 |
| Chiam gessi, ipsimi nostri delicatus decessit, meher- | |
| cules margaritum, catamitus et omnium numerum. | |
| cum ergo illum mater misella plangeret et nostrum | 4.1 |
| plures in tristimonio essemus, subito strigae coepe- | |
| runt: putares canem leporem persequi. habebamus | 5.1 |
| tunc hominem Cappadocem, longum, valde audacu- | |
| lum et qui valebat: poterat bovem iratum tollere. hic | 6.1 |
| audacter stricto gladio extra ostium procucurrit, invo- | |
| luta sinistra manu curiose, et mulierem tamquam hoc | |
| loco—salvum sit quod tango—mediam traiecit. audi- | |
| mus gemitum, et—plane non mentiar—ipsas non | 5 |
| vidimus. baro autem noster introversus se proiecit in | 7.1 |
| lectum, et corpus totum lividum habebat quasi flagel- | |
| lis caesus, quia scilicet illum tetigerat mala manus. nos | 8.1 |
| cluso ostio redimus iterum ad officium, sed dum ma- | |
| ter amplexaret corpus filii sui, tangit et videt manucio- | |
| lum de stramentis factum. non cor habebat, non intes- | |
| tina, non quicquam: scilicet iam puerum strigae invo- | 5 |
| laverant et supposuerant stramenticium vavatonem. | |
| rogo vos, oportet credatis, sunt mulieres plussciae, | 9.1 |
| sunt Nocturnae, et quod sursum est, deorsum faciunt. | |
| ceterum baro ille longus post hoc factum numquam | 10.1 |
| coloris sui fuit, immo post paucos dies phreneticus | |
| periit'. |