| miramur nos et pariter credimus, osculatique men- | 64.1.1 |
| sam rogamus Nocturnas ut suis se teneant, dum redi- | |
| mus a cena . . . | |
| et sane iam lucernae mihi plures videbantur ardere | 2.1 |
| totumque triclinium esse mutatum, cum Trimalchio | |
| 'tibi dico' inquit 'Plocame, nihil narras? nihil nos de- | |
| lectaris? et solebas suavius esse, canturire belle dever- | |
| bia, adicere melica[m]. heu heu, abistis dulces cari- | 3.1 |
| cae'. 'iam' inquit ille 'quadrigae meae decucurrerunt, | |
| ex quo podagricus factus sum. alioquin cum essem | |
| adulescentulus, cantando paene tisicus factus sum. | |
| quid saltare? quid deverbia? quid tonstrinum? quando | 4.1 |
| parem habui nisi unum Apelletem?' oppositaque ad os | 5.1 |
| manu nescio quid taetrum exsibilavit, quod postea | |
| Graecum esse affirmabat. | |
| nec non Trimalchio ipse cum tubicines esset imita- | |
| tus, ad delicias suas respexit, quem Croesum appella- | 5 |
| bat. puer autem lippus, sordidissimis dentibus, catel- | 6.1 |
| lam nigram atque indecenter pinguem prasina involve- | |
| bat fascia panemque semesum ponebat supra torum | |
| [atque] ac nausea recusantem saginabat. quo admoni- | 7.1 |
| tus officio Trimalchio Scylacem iussit adduci 'praesi- | |
| dium domus familiaeque'. nec mora, ingentis formae | |
| adductus est canis catena vinctus, admonitusque ostia- | |
| rii calce ut cubaret, ante mensam se posuit. tum Tri- | 8.1 |
| malchio iactans candidum panem 'nemo' inquit 'in | |
| domo mea me plus amat'. indignatus puer, quod Scy- | 9.1 |
| lacem tam effuse laudaret, catellam in terram deposuit | |
| hortatusque <est> ut ad rixam properaret. Scylax, ca- | |
| nino scilicet usus ingenio, taeterrimo latratu tricli- | |
| nium implevit Margaritamque Croesi paene laceravit. | 5 |
| nec intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum | 10.1 |
| etiam supra mensam eversum et vasa omnia crystallina | |
| comminuit et oleo ferventi aliquot convivas respersit. | |
| Trimalchio ne videretur iactura motus, basiavit pue- | 11.1 |
| rum ac iussit supra dorsum ascendere suum. non mo- | 12.1 |
| ratus ille usus <est> equo manuque plana scapulas eius | |
| subinde verberavit, interque risum proclamavit: 'buc- | |
| ca, bucca, quot sunt hic?' repressus ergo aliquamdiu | 13.1 |
| Trimalchio camellam grandem iussit misceri <et> po- | |
| tiones dividi omnibus servis, qui ad pedes sedebant, | |
| adiecta exceptione: 'si quis' inquit 'noluerit accipere, | |
| caput illi perfunde. interdiu severa, nunc hilaria'. | 5 |