| hanc humanitatem insecutae sunt matteae, quarum | 65.1.1 |
| etiam recordatio me, si qua est dicenti fides, offendit. | |
| singulae enim gallinae altiles pro turdis circumlatae | 2.1 |
| sunt et ova anserina pilleata, quae ut comessemus, | |
| ambitiosissime <a> nobis Trimalchio petiit dicens | |
| exossatas esse gallinas. inter haec triclinii valvas lictor | 3.1 |
| percussit, amictusque veste alba cum ingenti frequen- | |
| tia comissator intravit. ego maiestate conterritus prae- | 4.1 |
| torem putabam venisse. itaque temptavi assurgere et | |
| nudos pedes in terram deferre. risit hanc trepidatio- | 5.1 |
| nem Agamemnon et 'contine te' inquit 'homo stultis- | |
| sime. Habinnas sevir est idemque lapidarius, qui vide- | |
| [re]tur monumenta optime facere.' | |
| recreatus hoc sermone reposui cubitum, Habin- | 6.1 |
| namque intrantem cum admiratione ingenti specta- | |
| bam. ille autem iam ebrius uxoris suae umeris impo- | 7.1 |
| suerat manus, oneratusque aliquot coronis et unguen- | |
| to per frontem in oculos fluente praetorio loco se | |
| posuit continuoque vinum et caldam poposcit. delec- | 8.1 |
| tatus hac Trimalchio hilaritate et ipse capaciorem po- | |
| poscit scyphum quaesivitque quomodo acceptus es- | |
| set. 'omnia' inquit 'habuimus praeter te; oculi enim | 9.1 |
| mei hic erant. et mehercules bene fuit. Scissa lautum | 10.1 |
| novendiale servo suo misello faciebat, quem mortuum | |
| manu miserat. et puto, cum vicensimariis magnam | |
| mantissam habet; quinquaginta enim millibus aesti- | |
| mant mortuum. sed tamen suaviter fuit, etiam si | 11.1 |
| coacti sumus dimidias potiones supra ossucula eius | |
| effundere.' 'tamen' inquit Trimalchio 'quid habuistis | 66.1.1 |
| in cena?' 'dicam' inquit 'si potuero; nam tam bonae | |
| memoriae sum, ut frequenter nomen meum oblivis- | |
| car. habuimus tamen in primo porcum botulo corona- | 2.1 |
| tum et circa sangunculum et gizeria optime facta et | |
| certe betam et panem autopyrum de suo sibi, quem | |
| ego malo quam candidum; et vires facit, et cum mea re | |
| causa facio, non ploro. sequens ferculum fuit sc[i]ri- | 3.1 |
| b[i]lita frigida et supra mel caldum infusum excellente | |
| Hispanum. itaque de sc[i]rib[i]lita quidem non mini- | |
| mum edi, de melle me usque tetigi. circa cicer et | 4.1 |
| lupinum, calvae arbitratu et mala singula. ego tamen | |
| duo sustuli et ecce in mappa alligata habeo; nam si | |
| aliquid muneris meo vernulae non tulero, habebo | |
| convicium. bene me admonet domina mea. in pro- | 5.1 |
| spectu habuimus ursinae frust[r]um, de quo cum im- | |
| prudens Scintilla gustasset, paene intestina sua vo- | |
| muit; ego contra plus libram comedi, nam ipsum | 6.1 |
| aprum sapiebat. et si, inquam, ursus homuncionem | |
| comest, quanto magis homuncio debet ursum comes- | |
| se? in summo habuimus caseum mollem ex sapa et | 7.1 |
| cocleas singulas et cordae frusta et hepatia in catillis et | |
| ova pilleata et rapam et senape et catillum concaca- | |
| tum, pax Palamedes. etiam in alveo circumlata sunt | |
| oxycomina, unde quidam etiam improbe ternos pug- | 5 |
| nos sustulerunt. nam pernae missionem dedimus. sed | 67.1.1 |
| narra mihi, Gai, rogo, Fortunata quare non recum- | |
| bit?' 'quomodo nosti' inquit 'illam' Trimalchio 'nisi | 2.1 |
| argentum composuerit, nisi reliquias pueris diviserit, | |
| aquam in os suum non coniciet.' 'atqui' respondit | 3.1 |
| Habinnas 'nisi illa discumbit, ego me apoculo' et coe- | |
| perat surgere, nisi signo dato Fortunata quater am- | |
| plius a tota familia esset vocata. venit ergo galbino | 4.1 |
| succincta cingillo, ita ut infra cerasina appareret tunica | |
| et periscelides tortae phaecasiaeque inauratae. tunc | 5.1 |
| sudario manus tergens, quod in collo habebat, appli- | |
| cat se illi toro, in quo Scintilla Habinnae discumbebat | |
| uxor, osculataque plaudentem 'est te' inquit 'videre?' |