| eo deinde perventum est, ut Fortunata armillas suas | 67.6.1 |
| crassissimis detraheret lacertis Scintillaeque miranti | |
| ostenderet. ultimo etiam periscelides resolvit et reticu- | |
| lum aureum, quem ex obrussa esse dicebat. notavit | 7.1 |
| haec Trimalchio iussitque afferri omnia et 'videtis' | |
| inquit 'mulieris compedes: sic nos barcalae despolia- | |
| mur. sex pondo et selibram debet habere. et ipse | |
| nihilo minus habeo decem pondo armillam ex millesi- | 5 |
| mis Mercurii factam'. ultimo etiam, ne mentiri videre- | 8.1 |
| tur, stateram iussit afferri et circumlatum approbari | |
| pondus. nec melior Scintilla, quae de cervice sua cap- | 9.1 |
| sellam detraxit aureolam, quam Felicionem appella- | |
| bat. inde duo crotalia protulit et Fortunatae in vicem | |
| consideranda dedit et 'domini' inquit 'mei beneficio | |
| nemo habet meliora'. 'quid?' inquit Habinnas 'excata- | 10.1 |
| rissasti me, ut tibi emerem fabam vitream. plane si | |
| filiam haberem, auriculas illi praeciderem. mulieres si | |
| non essent, omnia pro luto haberemus; nunc hoc est | |
| caldum meiere et frigidum potare.' | 5 |
| interim mulieres sauciae inter se riserunt ebriaque | 11.1 |
| iunxerunt oscula, dum altera diligentiam matris fami- | |
| liae iactat, altera delicias et indiligentiam viri. dumque | 12.1 |
| sic cohaerent, Habinnas furtim consurrexit pedesque | |
| Fortunatae correptos super lectum immisit. 'au au' illa | 13.1 |
| proclamavit aberrante tunica super genua. composita | |
| ergo in gremio Scintillae incensissimam rubore faciem | |
| sudario abscondit. |