| interposito deinde spatio cum secundas mensas Tri- | 68.1.1 |
| malchio iussisset afferri, sustulerunt servi omnes men- | |
| sas et alias attulerunt, scobemque croco et minio tinc- | |
| tam sparserunt et, quod numquam ante videram, ex | |
| lapide speculari pulverem tritum. statim Trimalchio | 2.1 |
| 'poteram quidem' inquit 'hoc fer[i]culo esse conten- | |
| tus; secundas enim mensas habetis. <sed> si quid belli | |
| habes, affer'. | |
| interim puer Alexandrinus, qui caldam ministrabat, | 3.1 |
| luscinias coepit imitari clamante Trimalchione subin- | |
| de: 'muta'. ecce alius ludus. servus qui ad pedes Ha- | 4.1 |
| binnae sedebat, iussus, credo, a domino suo procla- | |
| mavit subito canora voce: | |
| 'interea medium Aeneas iam classe tenebat.' | |
| nullus sonus umquam acidior percussit aures meas; | 5.1 |
| nam praeter errantis barbariae aut adiectum aut demi- | |
| nutum clamorem miscebat Atellanicos versus, ut tunc | |
| primum me etiam Vergilius offenderit. lassus tamen | 6.1 |
| cum aliquando desisset, adiecit Habinnas: 'et num- | |
| <quam' in>quit 'didicit, sed ego ad circulatores eum | |
| mittendo erudibam. itaque parem non habet, sive mu- | 7.1 |
| liones volet sive circulatores imitari. desperatum valde | |
| ingeniosus est: idem sutor est, idem cocus, idem pis- | |
| tor, omnis musae mancipium. duo tamen vitia habet, | 8.1 |
| quae si non haberet, esset omnium numerum: recuti- | |
| tus est et stertit. nam quod strabonus est, non curo: | |
| sicut Venus spectat. ideo nihil tacet, vix oculo mortuo | |
| umquam. illum emi trecentis denariis'. interpellavit | 69.1.1 |
| loquentem Scintilla et 'plane' inquit 'non omnia artifi- | |
| cia servi nequam narras. agaga est; at curabo, stigmam | |
| habeat'. risit Trimalchio et 'adcognosco' inquit 'Cap- | 2.1 |
| padocem: nihil sibi defraudat, et mehercules laudo | |
| illum; hoc enim nemo parentat. tu autem, Scintilla, | |
| noli zelotypa esse. crede mihi, et vos novimus. sic me | 3.1 |
| salvum habeatis, ut ego sic solebam ipsumam meam | |
| debattuere, ut etiam dominus suspicaretur; et ideo me | |
| in vilicationem relegavit. sed tace, lingua, dabo pa- | |
| nem'. tamquam laudatus esset nequissimus servus, | 4.1 |
| lucernam de sinu fictilem protulit et amplius semihora | |
| tubicines imitatus est succinente Habinna et inferius | |
| labrum manu deprimente. ultimo etiam in medium | 5.1 |
| processit et modo harundinibus quassis choraulas imi- | |
| tatus est, modo lacernatus cum flagello mulionum fata | |
| egit, donec vocatum ad se Habinnas basiavit, potio- | |
| nemque illi porrexit et 'tanto melior' inquit 'Massa, | 5 |
| dono tibi caligas'. |