| nec ullus tot malorum finis fuisset, nisi epidipnis | 69.6.1 |
| esset allata, turdi siliginei uvis passis nucibusque farsi. | |
| insecuta sunt Cydonia etiam mala spinis confixa, ut | 7.1 |
| echinos efficerent. et haec quidem tolerabilia erant, si | |
| non fer[i]culum longe monstrosius effecisset ut vel | |
| fame perire mallemus. nam cum positus esset, ut nos | 8.1 |
| putabamus, anser altilis circaque pisces et omnium | |
| genera avium, '<amici,>' inquit Trimalchio 'quicquid | |
| videtis hic positum, de uno corpore est factum'. ego, | 9.1 |
| scilicet homo prudentissimus, statim intellexi quid es- | |
| set, et respiciens Agamemnonem 'mirabor' inquam | |
| 'nisi omnia ista de <cera> facta sunt aut certe de luto. | |
| vidi Romae Saturnalibus eiusmodi cenarum imaginem | 5 |
| fieri'. necdum finieram sermonem, cum Trimalchio | 70.1.1 |
| ait: 'ita crescam patrimonio, non corpore, ut ista co- | |
| cus meus de porco fecit. non potest esse pretiosior | 2.1 |
| homo. volueris, de vulva faciet piscem, de lardo pa- | |
| lumbum, de perna turturem, de colepio gallinam. et | |
| ideo ingenio meo impositum est illi nomen bellissi- | |
| mum; nam Daedalus vocatur. et quia bonam mentem | 3.1 |
| habet, attuli illi Roma munus cultros Norico ferro'. | |
| quos statim iussit afferri inspectosque miratus est. | |
| etiam nobis potestatem fecit, ut mucronem ad buccam | |
| probaremus. | 5 |
| subito intraverunt duo servi, tamquam qui rixam ad | 4.1 |
| lacum fecissent; certe in collo adhuc amphoras habe- | |
| bant. cum ergo Trimalchio ius inter litigantes diceret, | 5.1 |
| neuter sententiam tulit decernentis, sed alterius am- | |
| phoram fuste percussit. consternati nos insolentia | 6.1 |
| ebriorum intentavimus oculos in proeliantes notavi- | |
| musque ostrea pectinesque e gastris labentia, quae col- | |
| lecta puer lance circumtulit. has lautitias aequavit in- | 7.1 |
| geniosus cocus; in craticula enim argentea cochleas | |
| attulit et tremula taeterrimaque voce cantavit. |