| pudet referre quae secuntur: inaudito enim more | 70.8.1 |
| pueri capillati attulerunt unguentum in argentea pelve | |
| pedesque recumbentium unxerunt, cum ante crura | |
| talosque corollis vinxissent. hinc ex eodem unguento | 9.1 |
| in vinarium atque lucernam aliquantum est infusum. | |
| iam coeperat Fortunata velle saltare, iam Scintilla | 10.1 |
| frequentius plaudebat quam loquebatur, cum Trimal- | |
| chio 'permitto' inquit 'Philargyre [et Cario], etsi pra- | |
| sinianus es famosus, dic et Menophilae, contubernali | |
| tuae, discumbat'. quid multa? paene de lectis deiecti | 11.1 |
| sumus, adeo totum triclinium familia occupaverat. | |
| certe ego notavi super me positum cocum, qui de | 12.1 |
| porco anserem fecerat, muria condimentisque feten- | |
| tem. nec contentus fuit recumbere, sed continuo | 13.1 |
| Ephesum tragoedum coepit imitari et subinde domi- | |
| num suum sponsione provocare 'si prasinus proximis | |
| circensibus primam palmam'. | |
| diffusus hac contentione Trimalchio 'amici,' inquit | 71.1.1 |
| 'et servi homines sunt et aeque unum lactem biberunt, | |
| etiam si illos malus fatus oppresserit. tamen me salvo | |
| cito aquam liberam gustabunt. ad summam, omnes | |
| illos in testamento meo manu mitto. Philargyro etiam | 2.1 |
| fundum lego et contubernalem suam, Carioni quoque | |
| insulam et vicesimam et lectum stratum. nam Fortu- | 3.1 |
| natam meam heredem facio, et commendo illam om- | |
| nibus amicis meis. et haec ideo omnia publico, ut | |
| familia mea iam nunc sic me amet tamquam mor- | |
| tuum'. gratias agere omnes indulgentiae coeperant do- | 4.1 |
| mini, cum ille oblitus nugarum exemplar testamenti | |
| iussit afferri et totum a primo ad ultimum ingemes- | |
| cente familia recitavit. respiciens deinde Habinnam | 5.1 |
| 'quid dicis' inquit 'amice carissime? aedificas monu- | |
| mentum meum, quemadmodum te iussi? valde te rogo | 6.1 |
| ut secundum pedes statuae meae catellam pingas et | |
| coronas et unguenta et Petraitis omnes pugnas, ut | |
| mihi contingat tuo beneficio post mortem vivere; | |
| praeterea ut sint in fronte pedes centum, in agrum | 5 |
| pedes ducenti. omne genus enim poma volo sint circa | 7.1 |
| cineres meos, et vinearum largiter. valde enim falsum | |
| est vivo quidem domos cultas esse, non curari eas, ubi | |
| diutius nobis habitandum est. et ideo ante omnia adici | |
| volo: "hoc monumentum heredem non sequatur". ce- | 8.1 |
| terum erit mihi curae ut testamento caveam ne mor- | |
| tuus iniuriam accipiam. praeponam enim unum ex | |
| libertis sepulcro meo custodiae causa, ne in monu- | |
| mentum meum populus cacatum currat. te rogo ut | 9.1 |
| naves etiam [monumenti mei] facias plenis velis eun- | |
| tes, et me in tribunali sedentem praetextatum cum | |
| anulis aureis quinque et nummos in publico de sacculo | |
| effundentem; scis enim quod epulum dedi binos dena- | 5 |
| rios. faciantur, si tibi videtur, et triclinia. facias et | 10.1 |
| totum populum sibi suaviter facientem. ad dexteram | 11.1 |
| meam ponas statuam Fortunatae meae columbam te- | |
| nentem: et catellam cingulo alligatam ducat: et cicaro- | |
| nem meum, et amphoras copiosas gypsatas, ne ef- | |
| fluant vinum. et unam licet fractam sculpas, et super | 5 |
| eam puerum plorantem. horologium in medio, ut | |
| quisquis horas inspiciet, velit nolit, nomen meum le- | |
| gat. inscriptio quoque vide diligenter si haec satis | 12.1 |
| idonea tibi videtur: "C. Pompeius Trimalchio Maece- | |
| natianus hic requiescit. huic seviratus absenti decretus | |
| est. cum posset in omnibus decuriis Romae esse, ta- | |
| men noluit. pius, fortis, fidelis, ex parvo crevit; ses- | 5 |
| tertium reliquit trecenties, nec umquam philosophum | |
| audivit. vale: et tu".' |