| haec ut dixit Trimalchio, flere coepit ubertim. flebat | 72.1.1 |
| et Fortunata, flebat et Habinnas, tota denique familia, | |
| tamquam in funus rogata, lamentatione triclinium im- | |
| plevit. immo iam coeperam etiam ego plorare, cum | 2.1 |
| Trimalchio 'ergo' inquit 'cum sciamus nos morituros | |
| esse, quare non vivamus? sic vos felices videam, con- | 3.1 |
| iciamus nos in balneum, meo periculo, non paenite- | |
| bit. sic calet tamquam furnus'. 'vero, vero' inquit | 4.1 |
| Habinnas 'de una die duas facere, nihil malo' nudis- | |
| que consurrexit pedibus et Trimalchionem gaudentem | |
| subsequi <coepit>. | |
| ego respiciens ad Ascylton 'quid cogitas?' inquam | 5.1 |
| 'ego enim si videro balneum, statim expirabo'. 'assen- | 6.1 |
| temur' ait ille 'et dum illi balneum petunt, nos in turba | |
| exeamus'. cum haec placuissent, ducente per porticum | 7.1 |
| Gitone ad ianuam venimus, ubi canis catenarius tanto | |
| nos tumultu excepit, ut Ascyltos etiam in piscinam | |
| ceciderit. nec non ego quoque ebrius <et> qui etiam | |
| pictum timueram canem, dum natanti opem fero, in | 5 |
| eundem gurgitem tractus sum. servavit nos tamen | 8.1 |
| atriensis, qui interventu suo et canem placavit et nos | |
| trementes extraxit in siccum. et Giton quidem iam | 9.1 |
| dudum se ratione acutissima redemerat a cane; quic- | |
| quid enim a nobis acceperat de cena, latranti sparserat, | |
| at ille avocatus cibo furorem suppresserat. ceterum | 10.1 |
| cum algentes udique petissemus ab atriense ut nos | |
| extra ianuam emitteret, 'erras' inquit 'si putas te exire | |
| hac posse qua venisti. nemo umquam convivarum per | |
| eandem ianuam emissus est; alia intrant, alia exeunt'. | 5 |
| quid faciamus homines miserrimi et novi generis laby- | 73.1.1 |
| rintho inclusi, quibus lavari iam coeperat votum esse? | |
| ultro ergo rogavimus ut nos ad balneum duceret, | 2.1 |
| proiectisque vestimentis, quae Giton in aditu siccare | |
| coepit, balneum intravimus, angustum scilicet et cis- | |
| ternae frigidariae simile, in quo Trimalchio rectus sta- | |
| bat. ac ne sic quidem putidissimam eius iactationem | 5 |
| licuit effugere; nam nihil melius esse dicebat quam | |
| sine turba lavari, et eo ipso loco aliquando pistrinum | |
| fuisse. deinde ut lassatus consedit, invitatus balnei | 3.1 |
| sono diduxit usque ad cameram os ebrium et coepit | |
| Menecratis cantica laverare, sicut illi dicebant qui lin- | |
| guam eius intellegebant. ceteri convivae circa labrum | 4.1 |
| manibus nexis currebant et gingilipho ingenti clamore | |
| exsonabant. alii autem [aut] restrictis manibus anulos | |
| de pavimento conabantur tollere aut posito genu cer- | |
| vices post terga flectere et pedum extremos pollices | 5 |
| tangere. nos, dum illi sibi ludos faciunt, in solium, | 5.1 |
| quod Trimalchioni <tem>perabatur, descendimus. |