| rursus in memoriam revocatus iniuriae 'Ascylte' in- | 10.4.1 |
| quam 'intellego nobis convenire non posse. itaque | |
| communes sarcinulas partiamur ac paupertatem nos- | |
| tram privatis quaestibus temptemus expellere. et tu | 5.1 |
| litteras scis et ego. ne quaestibus tuis obstem, aliquid | |
| aliud promittam; alioqui mille causae nos quotidie | |
| collident et per totam urbem rumoribus different'. | |
| non recusavit Ascyltos et 'hodie' inquit 'quia tam- | 6.1 |
| quam scholastici ad cenam promisimus, non perda- | |
| mus noctem. cras autem, quia hoc libet, et habitatio- | |
| nem mihi prospiciam et aliquem fratrem'. 'tardum | 7.1 |
| est' inquam 'differre quod placet' * | |
| hanc tam praecipitem divisionem libido faciebat; | |
| iam dudum enim amoliri cupiebam custodem moles- | |
| tum, ut veterem cum Gitone meo rationem reducerem * | 5 |
| postquam lustravi oculis totam urbem, in cellulam | 11.1.1 |
| redii osculisque tandem bona fide exactis alligo artissi- | |
| mis complexibus puerum fruorque votis usque ad in- | |
| vidiam felicibus. nec adhuc quidem omnia erant facta, | 2.1 |
| cum Ascyltos furtim se foribus admovit discussisque | |
| fortissime claustris invenit me cum fratre ludentem. | |
| risu itaque plausuque cellulam implevit, opertum me | |
| amiculo evolvit et 'quid agebas' inquit 'frater sanctissi- | 3.1 |
| me? quid? †verti† contubernium facis?' nec se solum | 4.1 |
| intra verba continuit, sed lorum de pera solvit et me | |
| coepit non perfunctorie verberare, adiectis etiam pe- | |
| tulantibus dictis: 'sic dividere cum fratre nolito' * |