| veniebamus in forum deficiente iam die, in quo | 12.1.1 |
| notavimus frequentiam rerum venalium, non quidem | |
| pretiosarum sed tamen quarum fidem male ambulan- | |
| tem obscuritas temporis facillime tegeret. cum ergo et | 2.1 |
| ipsi raptum latrocinio pallium detulissemus, uti occa- | |
| sione opportunissima coepimus atque in quodam an- | |
| gulo laciniam extremam concutere, si quem forte | |
| emptorem splendor vestis posset adducere. nec diu | 3.1 |
| moratus rusticus quidam familiaris oculis meis cum | |
| muliercula comite propius accessit ac diligentius con- | |
| siderare pallium coepit. invicem Ascyltos iniecit con- | 4.1 |
| templationem super umeros rustici emptoris ac subito | |
| exanimatus conticuit. ac ne ipse quidem sine aliquo | 5.1 |
| motu hominem conspexi, nam videbatur ille mihi esse | |
| qui tuniculam in solitudine invenerat. plane is ipse | |
| erat. sed cum Ascyltos timeret fidem oculorum, ne | 6.1 |
| quid temere faceret prius tamquam emptor propius | |
| accessit detraxitque umeris laciniam et diligentius | |
| temptavit. o lusum fortunae mirabilem! nam adhuc ne | 13.1.1 |
| suturae quidem attulerat rusticus curiosas manus, sed | |
| tamquam mendici spolium etiam fastidiose vendita- | |
| bat. Ascyltos postquam depositum esse inviolatum | 2.1 |
| vidit et personam vendentis contemptam, seduxit me | |
| paululum a turba et 'scis' inquit 'frater, rediisse ad nos | |
| thesaurum de quo querebar? illa est tunicula adhuc, ut | 3.1 |
| apparet, intactis aureis plena. quid ergo facimus aut | |
| quo iure rem nostram vindicamus?' exhilaratus ego | 4.1 |
| non tantum quia praedam videbam, sed etiam quod | |
| fortuna me a turpissima suspicione dimiserat, negavi | |
| circuitu agendum, sed plane iure civili dimicandum, | |
| ut si nollet alienam rem domino reddere, ad interdic- | 5 |
| tum veniret. contra Ascyltos leges timebat et 'quis' | 14.1.1 |
| aiebat 'hoc loco nos novit aut quis habebit dicentibus | |
| fidem? mihi plane placet emere, quamvis nostrum sit, | |
| quod agnoscimus, et parvo aere recuperare potius | |
| thesaurum quam in ambiguam litem descendere: | 5 |
| quid faciunt leges ubi sola pecunia regnat | 2.1 |
| aut ubi paupertas vincere nulla potest? | |
| ipsi qui Cynica traducunt tempora pera | |
| non numquam nummis vendere verba solent. | |
| ergo iudicium nihil est nisi publica merces, | 5 |
| atque eques in causa qui sedet empta probat.' |