| sed praeter unum dipondium [sicel], <quo> lupi- | 14.3.1 |
| nos[que quibus] destinaveramus mercari, nihil ad ma- | |
| num erat. itaque ne interim praeda discederet, vel | 4.1 |
| minoris pallium addicere placuit et pretium maioris | |
| compendii leviorem facere iacturam. cum primum er- | 5.1 |
| go explicuimus mercem, mulier aperto capite [quae | |
| cum rustico steterat] inspectis diligentius signis iniecit | |
| utramque laciniae manum magnaque vociferatione la- | |
| trones tenere clamavit. contra nos perturbati, ne vide- | 6.1 |
| remur nihil agere, et ipsi scissam et sordidam tenere | |
| coepimus tunicam atque eadem invidia proclamare | |
| nostra esse spolia quae illi possiderent. sed nullo gene- | 7.1 |
| re par erat causa [nostra], et cociones, qui ad clamo- | |
| rem confluxerant, nostram scilicet de more ridebant | |
| invidiam, quod pro illa parte vindica<ri vide>bant | |
| pretiosissimam vestem, pro hac pannuciam ne cento- | 5 |
| nibus quidem bonis dignam. hinc Ascyltos †pene† | 8.1 |
| risum discussit, qui silentio facto 'videmus' inquit | 15.1.1 |
| 'suam cuique rem esse carissimam; reddant nobis tu- | |
| nicam nostram et pallium suum recipiant.' etsi rustico | 2.1 |
| mulierique placebat permutatio, advocati tamen [iam | |
| pene] nocturni, qui volebant pallium lucri facere, fla- | |
| gitabant uti apud se utraque deponerentur ac postero | |
| die iudex querellam inspiceret. neque enim res tan- | 3.1 |
| tum, quae viderentur, in controversiam esse, sed lon- | |
| ge aliud quaeri, <quod> in utraque parte scilicet latro- | |
| cinii suspicio haberetur. iam sequestri placebant, et | 4.1 |
| nescio quis ex cocionibus, calvus, tuberosissimae | |
| frontis, qui solebat aliquando etiam causas agere, in- | |
| vaserat pallium exhibiturumque crastino die affirma- | |
| bat. ceterum apparebat nihil aliud quaeri nisi ut semel | 5.1 |
| deposita vestis inter praedones strangularetur et nos | |
| metu criminis non veniremus ad constitutum. . . . | |
| idem plane et nos volebamus. itaque utriusque partis | 6.1 |
| votum casus adiuvit. indignatus enim rusticus, quod | 7.1 |
| nos centonem exhibendum postularemus, misit in fa- | |
| ciem Ascylti tunicam et liberatos querella iussit pal- | |
| lium deponere, quod solum litem faciebat . . . | |
| et recuperato, ut putabamus, thesauro in deverso- | 8.1 |
| rium praecipites abimus praeclusisque foribus ridere | |
| acumen non minus cocionum quam calumniantium | |
| coepimus, quod nobis ingenti calliditate pecuniam | |
| reddidissent. | 5 |
| nolo quod cupio statim tenere, | 9.1 |
| nec victoria mi placet parata * |