| sed ut primum beneficio Gitonis praeparata nos | 16.1.1 |
| implevimus cena, ostium [non] satis audaci strepitu | |
| exsonuit impulsum . . . | |
| cum et ipsi ergo pallidi rogaremus quis esset, 'aperi' | 2.1 |
| inquit 'iam scies'. dumque loquimur, sera sua sponte | |
| delapsa cecidit reclusaeque subito fores admiserunt | |
| intrantem. mulier autem erat operto capite [illa scilicet | 3.1 |
| quae paulo ante cum rustico steterat] et 'me derisisse' | |
| inquit 'vos putabatis? ego sum ancilla Quartillae, | |
| cuius vos sacrum ante cryptam turbastis. ecce ipsa | 4.1 |
| venit ad stabulum petitque ut vobiscum loqui liceat. | |
| nolite perturbari. nec accusat errorem vestrum nec | |
| punit, immo potius miratur quis deus iuvenes tam | |
| urbanos in suam regionem detulerit.' tacentibus adhuc | 17.1.1 |
| nobis et ad neutram partem assentationem flectentibus | |
| intravit ipsa, una comitata virgine, sedensque super | |
| torum meum diu flevit. ac ne tunc quidem nos ullum | 2.1 |
| adiecimus verbum, sed attoniti expectavimus lacrimas | |
| ad ostentationem doloris paratas. ut ergo tam ambi- | 3.1 |
| tiosus detumuit imber, retexit superbum pallio caput | |
| et manibus inter se usque ad articulorum strepitum | |
| constrictis 'quaenam est' inquit 'haec audacia, aut ubi | 4.1 |
| fabulas etiam antecessura latrocinia didicistis? misere- | |
| or mediusfidius vestri; neque enim impune quisquam | |
| quod non licuit adspexit. utique nostra regio tam | 5.1 |
| praesentibus plena est numinibus ut facilius possis | |
| deum quam hominem invenire. ac ne me putetis ultio- | 6.1 |
| nis causa huc venisse, aetate magis vestra commoveor | |
| quam iniuria mea. imprudentes enim, ut adhuc puto, | |
| admisistis inexpiabile scelus. ipsa quidem illa nocte | 7.1 |
| vexata tam periculoso inhorrui frigore ut tertianae | |
| etiam impetum timeam. et ideo medicinam somnio | |
| petii iussaque sum vos perquirere atque impetum | |
| morbi monstrata subtilitate lenire. sed de remedio non | 8.1 |
| tam valde laboro; maior enim in praecordiis dolor | |
| saevit, qui me usque ad necessitatem mortis deducit, | |
| ne scilicet iuvenili impulsi licentia quod in sacello | |
| Priapi vidistis vulgetis deorumque consilia proferatis | 5 |
| in populum. protendo igitur ad genua vestra supinas | 9.1 |
| manus petoque et oro ne nocturnas religiones iocum | |
| risumque faciatis neve traducere velitis tot annorum | |
| secreta, quae vix tres homines noverunt.' |