| secundum hanc deprecationem lacrimas rursus effu- | 18.1.1 |
| dit gemitibusque largis concussa tota facie ac pectore | |
| torum meum pressit. ego eodem tempore et miseri- | 2.1 |
| cordia turbatus et metu bonum animum habere eam | |
| iussi et de utroque esse securam: nam neque sacra | 3.1 |
| quemquam vulgaturum, et si quod praeterea aliud | |
| remedium ad tertianam deus illi monstrasset, adiuva- | |
| turos nos divinam prudentiam vel periculo nostro. | |
| hilarior post hanc pollicitationem facta mulier basiavit | 4.1 |
| me spissius et ex lacrimis in risum mota descendentes | |
| ab aure capillos meos lenta manu duxit et 'facio' | 5.1 |
| inquit 'indutias vobiscum et a constituta lite dimitto. | |
| quod si non adnuissetis de hac medicina quam peto, | |
| iam parata erat in crastinum turba quae et iniuriam | |
| meam vindicaret et dignitatem: | 5 |
| contemni turpe est, legem donare superbum: | 6.1 |
| hoc amo, quod possum qua libet ire via. | |
| nam sane et sapiens contemptus iurgia nectit, | |
| et qui non iugulat, victor abire solet' * | |
| complosis deinde manibus in tantum repente ri- | 7.1 |
| sum effusa est ut timeremus. idem ex altera parte et | |
| ancilla fecit quae prior venerat, idem virguncula quae | |
| una intraverat. omnia mimico risu exsonuerant, cum | 19.1.1 |
| interim nos, quae tam repentina esset mutatio animo- | |
| rum facta, ignoraremus ac modo nosmet ipsos modo | |
| mulieres intueremur * |