| 'ideo vetui hodie in hoc deversorio quemquam | 19.2.1 |
| mortalium admitti, ut remedium tertianae sine ulla | |
| interpellatione a vobis acciperem.' ut haec dixit Quar- | 3.1 |
| tilla, Ascyltos quidem paulisper obstupuit, ego autem | |
| frigidior hieme Gallica factus nullum potui verbum | |
| emittere. sed ne quid tristius expectarem, comitatus | 4.1 |
| faciebat. tres enim erant mulierculae, si quid vellent | |
| conari, infirmissimae scilicet; contra nos, si nihil | |
| aliud, virilis sexus. sed et praecincti certe altius era- | 5.1 |
| mus. immo ego sic iam paria composueram, ut si | |
| depugnandum foret, ipse cum Quartilla consisterem, | |
| Ascyltos cum ancilla, Giton cum virgine * | |
| tunc vero excidit omnis constantia attonitis, et mors | 6.1 |
| non dubia miserorum oculos coepit obducere * | |
| 'rogo' inquam 'domina, si quid tristius paras, cele- | 20.1.1 |
| rius confice; neque enim tam magnum facinus admisi- | |
| mus ut debeamus torti perire' * | |
| ancilla quae Psyche vocabatur lodiculam in pavi- | 2.1 |
| mento diligenter extendit * | |
| sollicitavit inguina mea mille iam mortibus frigida * | |
| operuerat Ascyltos pallio caput, admonitus scilicet | 3.1 |
| periculosum esse alienis intervenire secretis * | |
| duas institas ancilla protulit de sinu alteraque pe- | 4.1 |
| des nostros alligavit, altera manus * |