| Ascyltos iam deficiente fabularum contextu 'quid? | 20.5.1 |
| ego' inquit 'non sum dignus qui bibam?' ancilla risu | 6.1 |
| meo prodita complosit manus et 'apposui quidem * | |
| adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti?' | |
| 'itane est?' inquit Quartilla 'quicquid satyrii fuit, En- | 7.1 |
| colpius ebibit?' * | |
| non indecenti risu latera commovit * | |
| ac ne Giton quidem ultimo risum tenuit, utique | 8.1 |
| postquam virguncula cervicem eius invasit et non re- | |
| pugnanti puero innumerabilia oscula dedit * | |
| volebamus miseri exclamare, sed nec in auxilio erat | 21.1.1 |
| quisquam, et hinc Psyche acu comatoria cupienti mihi | |
| invocare Quiritum fidem malas pungebat, illinc puella | |
| penicillo, quod et ipsum satyrio tinxerat, Ascylton | |
| opprimebat * | 5 |
| ultimo cinaedus supervenit myrtea subornatus | 2.1 |
| gausapa cinguloque succinctus . . . modo extortis nos | |
| clunibus cecidit, modo basiis olidissimis inquinavit, | |
| donec Quartilla ballaenaceam tenens virgam alteque | |
| succincta iussit infelicibus dari missionem * | 5 |
| uterque nostrum religiosissimis iuravit verbis inter | 3.1 |
| duos periturum esse tam horribile secretum * | |
| intraverunt palaestritae complures et nos legitimo | 4.1 |
| perfusos oleo refecerunt. utcumque igitur lassitudine | 5.1 |
| abiecta cenatoria repetimus et in proximam cellam | |
| ducti sumus, in qua tres lecti strati erant et reliquus | |
| lautitiarum apparatus splendidissime expositus. iussi | 6.1 |
| ergo discubuimus, et gustatione mirifica initiati vino | |
| etiam Falerno inundamur. excepti etiam pluribus fer- | 7.1 |
| culis cum laberemur in somnum, 'itane est?' inquit | |
| Quartilla 'etiam dormire vobis in mente est, cum scia- | |
| tis Priapi genio pervigilium deberi?' * |