| cum Ascyltos gravatus tot malis in somnum labere- | 22.1.1 |
| tur, illa quae iniuria depulsa fuerat ancilla totam fa- | |
| ciem eius fuligine larga perfricuit et non sentientis | |
| latera umerosque sopi[ti]onibus pinxit. iam ego etiam | 2.1 |
| tot malis fatigatus minimum veluti gustum hauseram | |
| somni; idem et tota intra forisque familia fecerat, at- | |
| que alii circa pedes discumbentium sparsi iacebant, alii | |
| parietibus appliciti, quidam in ipso limine coniunctis | 5 |
| marcebant capitibus; lucernae quoque umore defectae | 3.1 |
| tenue et extremum lumen spargebant: cum duo Syri | |
| expilaturi [lagoenam] triclinium intraverunt, dumque | |
| inter argentum avidius rixantur, diductam fregerunt | |
| lagoenam. cecidit etiam mensa cum argento, et ancil- | 4.1 |
| lae super torum marcenti excussum forte altius pocu- | |
| lum caput fregit. ad quem ictum exclamavit illa pari- | |
| terque et fures prodidit et partem ebriorum excitavit. | |
| [Syri] illi qui venerant ad praedam postquam se depre- | 5.1 |
| hensos intellexerunt, pariter secundum lectum conci- | |
| derunt, ut putares hoc convenisse, et stertere tam- | |
| quam olim dormientes coeperunt. | |
| iam et tricliniarches experrectus lucernis occidenti- | 6.1 |
| bus oleum infuderat, et pueri detersis paulisper oculis | |
| redierant ad ministerium, cum intrans cymbalistria et | |
| concrepans aera omnes excitavit. refectum igitur est | 23.1.1 |
| convivium et rursus Quartilla ad bibendum revocavit. | |
| adiuvit hilaritatem comissantis cymbalistria <e cantus> * |