| post hoc fulmen Habinnas rogare coepit ut iam de- | 75.1.1 |
| sineret irasci et 'nemo' inquit 'nostrum non peccat. | |
| homines sumus, non dei'. idem et Scintilla flens dixit | 2.1 |
| ac per genium eius Gaium appellando rogare coepit ut | |
| se frangeret. non tenuit ultra lacrimas Trimalchio et | 3.1 |
| 'rogo' inquit 'Habinna, sic peculium tuum fruniscaris: | |
| si quid perperam feci, in faciem meam inspue. puerum | 4.1 |
| basiavi frugalissimum, non propter formam, sed quia | |
| frugi est: decem partes dicit, librum ab oculo legit, | |
| thraecium sibi de diariis fecit, arcisellium de suo para- | |
| vit et duas trullas. non est dignus quem in oculis | 5.1 |
| feram? sed Fortunata vetat. ita tibi videtur, fulcipedia? | 6.1 |
| suadeo bonum tuum concoquas, milva, et me non | |
| facias ringentem, amasiuncula: alioquin experieris ce- | |
| rebrum meum. nosti me: quod semel destinavi, clavo | 7.1 |
| tabulari fixum est. sed vivorum meminerimus. vos | 8.1 |
| rogo, amici, ut vobis suaviter sit. nam ego quoque tam | |
| fui quam vos estis, sed virtute mea ad hoc perveni. | |
| corcillum est quod homines facit, cetera quisquilia | |
| omnia. "bene emo, bene vendo"; alius alia vobis dicet. | 9.1 |
| felicitate dissilio. tu autem, sterteia, etiamnum ploras? | |
| iam curabo fatum tuum plores. sed, ut coeperam dice- | 10.1 |
| re, ad hanc me fortunam frugalitas mea perduxit. tam | |
| magnus ex Asia veni quam hic candelabrus est. ad | |
| summam, quotidie me solebam ad illum metiri, et ut | |
| celerius rostrum barbatum haberem, labra de lucerna | 5 |
| ungebam. tamen ad delicias [femina] ipsimi [domini] | 11.1 |
| annos quattuordecim fui. nec turpe est quod dominus | |
| iubet. ego tamen et ipsimae [dominae] satis faciebam. | |
| scitis quid dicam: taceo, quia non sum de gloriosis. | |
| ceterum, quemadmodum di volunt, dominus in domo | 76.1.1 |
| factus sum, et ecce cepi ipsimi cerebellum. quid mul- | 2.1 |
| ta? coheredem me Caesari fecit, et accepi patrimo- | |
| nium laticlavium. nemini tamen nihil satis est. concu- | 3.1 |
| pivi negotiari. ne multis vos morer, quinque naves | |
| aedificavi, oneravi vinum—et tunc erat contra aurum | |
| —misi Romam. putares me hoc iussisse: omnes naves | 4.1 |
| naufragarunt, factum, non fabula. uno die Neptunus | |
| trecenties sestertium devoravit. putatis me defecisse? | 5.1 |
| non mehercules mi haec iactura gusti fuit, tamquam | |
| nihil facti. alteras feci maiores et meliores et feliciores, | |
| ut nemo non me virum fortem diceret. sc<it>is, ma- | 6.1 |
| gna navis magnam fortitudinem habet. oneravi rursus | |
| vinum, lardum, fabam, seplasium, mancipia. hoc loco | 7.1 |
| Fortunata rem piam fecit; omne enim aurum suum, | |
| omnia vestimenta vendidit et mi centum aureos in | |
| manu posuit. hoc fuit peculii mei fermentum. cito fit | 8.1 |
| quod di volunt. uno cursu centies sestertium corro- | |
| tundavi. statim redemi fundos omnes, qui patroni mei | |
| fuerant. aedifico domum, venalicia coemo, iumenta; | |
| quicquid tangebam, crescebat tamquam favus. post- | 9.1 |
| quam coepi plus habere quam tota patria mea habet, | |
| manum de tabula: sustuli me de negotiatione et coepi | |
| <per> libertos faenerare. et sane nolentem me nego- | 10.1 |
| tium meum agere exhortavit mathematicus, qui vene- | |
| rat forte in coloniam nostram, Graeculio, Serapa no- | |
| mine, consiliator deorum. hic mihi dixit etiam ea quae | 11.1 |
| oblitus eram; ab acia et acu mi omnia exposuit; intesti- | |
| nas meas noverat; tantum quod mihi non dixerat quid | |
| pridie cenaveram. putasses illum semper mecum habi- | |
| tasse. rogo, Habinna—puto, interfuisti—: "tu domi- | 77.1.1 |
| nam tuam de rebus illis fecisti. tu parum felix in | |
| amicos es. nemo umquam tibi parem gratiam refert. tu | |
| latifundia possides. tu viperam sub ala nutricas" et, | 2.1 |
| quod vobis non dixerim, etiam nunc mi restare vitae | |
| annos triginta et menses quattuor et dies duos. prae- | |
| terea cito accipiam hereditatem. hoc mihi dicit fatus | |
| meus. quod si contigerit fundos Apuliae iungere, satis | 3.1 |
| vivus pervenero. interim dum Mercurius vigilat, aedi- | 4.1 |
| ficavi hanc domum. ut scitis, †cusuc† erat; nunc | |
| templum est. habet quattuor cenationes, cubicula vi- | |
| ginti, porticus marmoratos duos, susum cellationem, | |
| cubiculum in quo ipse dormio, viperae huius sesso- | 5 |
| rium, ostiarii cellam perbonam; hospitium hospites | |
| <C> capit. ad summam, Scaurus cum huc venit, nus- | 5.1 |
| quam mavoluit hospitari, et habet ad mare paternum | |
| hospitium. et multa alia sunt, quae statim vobis osten- | |
| dam. credite mihi: assem habeas, assem valeas; habes, | 6.1 |
| habeberis. sic amicus vester, qui fuit rana, nunc est | |
| rex. interim, Stiche, profer vitalia, in quibus volo me | 7.1 |
| efferri. profer et unguentum et ex illa amphora gus- | |
| tum, ex qua iubeo lavari ossa mea.' |