post hoc fulmen Habinnas rogare coepit ut iam de-
|
75.1.1
|
sineret irasci et 'nemo' inquit 'nostrum non peccat.
|
|
homines sumus, non dei'. idem et Scintilla flens dixit
|
2.1
|
ac per genium eius Gaium appellando rogare coepit ut
|
|
se frangeret. non tenuit ultra lacrimas Trimalchio et
|
3.1
|
'rogo' inquit 'Habinna, sic peculium tuum fruniscaris:
|
|
si quid perperam feci, in faciem meam inspue. puerum
|
4.1
|
basiavi frugalissimum, non propter formam, sed quia
|
|
frugi est: decem partes dicit, librum ab oculo legit,
|
|
thraecium sibi de diariis fecit, arcisellium de suo para-
|
|
vit et duas trullas. non est dignus quem in oculis
|
5.1
|
feram? sed Fortunata vetat. ita tibi videtur, fulcipedia?
|
6.1
|
suadeo bonum tuum concoquas, milva, et me non
|
|
facias ringentem, amasiuncula: alioquin experieris ce-
|
|
rebrum meum. nosti me: quod semel destinavi, clavo
|
7.1
|
tabulari fixum est. sed vivorum meminerimus. vos
|
8.1
|
rogo, amici, ut vobis suaviter sit. nam ego quoque tam
|
|
fui quam vos estis, sed virtute mea ad hoc perveni.
|
|
corcillum est quod homines facit, cetera quisquilia
|
|
omnia. "bene emo, bene vendo"; alius alia vobis dicet.
|
9.1
|
felicitate dissilio. tu autem, sterteia, etiamnum ploras?
|
|
iam curabo fatum tuum plores. sed, ut coeperam dice-
|
10.1
|
re, ad hanc me fortunam frugalitas mea perduxit. tam
|
|
magnus ex Asia veni quam hic candelabrus est. ad
|
|
summam, quotidie me solebam ad illum metiri, et ut
|
|
celerius rostrum barbatum haberem, labra de lucerna
|
5
|
ungebam. tamen ad delicias [femina] ipsimi [domini]
|
11.1
|
annos quattuordecim fui. nec turpe est quod dominus
|
|
iubet. ego tamen et ipsimae [dominae] satis faciebam.
|
|
scitis quid dicam: taceo, quia non sum de gloriosis.
|
|
ceterum, quemadmodum di volunt, dominus in domo
|
76.1.1
|
factus sum, et ecce cepi ipsimi cerebellum. quid mul-
|
2.1
|
ta? coheredem me Caesari fecit, et accepi patrimo-
|
|
nium laticlavium. nemini tamen nihil satis est. concu-
|
3.1
|
pivi negotiari. ne multis vos morer, quinque naves
|
|
aedificavi, oneravi vinum—et tunc erat contra aurum
|
|
—misi Romam. putares me hoc iussisse: omnes naves
|
4.1
|
naufragarunt, factum, non fabula. uno die Neptunus
|
|
trecenties sestertium devoravit. putatis me defecisse?
|
5.1
|
non mehercules mi haec iactura gusti fuit, tamquam
|
|
nihil facti. alteras feci maiores et meliores et feliciores,
|
|
ut nemo non me virum fortem diceret. sc<it>is, ma-
|
6.1
|
gna navis magnam fortitudinem habet. oneravi rursus
|
|
vinum, lardum, fabam, seplasium, mancipia. hoc loco
|
7.1
|
Fortunata rem piam fecit; omne enim aurum suum,
|
|
omnia vestimenta vendidit et mi centum aureos in
|
|
manu posuit. hoc fuit peculii mei fermentum. cito fit
|
8.1
|
quod di volunt. uno cursu centies sestertium corro-
|
|
tundavi. statim redemi fundos omnes, qui patroni mei
|
|
fuerant. aedifico domum, venalicia coemo, iumenta;
|
|
quicquid tangebam, crescebat tamquam favus. post-
|
9.1
|
quam coepi plus habere quam tota patria mea habet,
|
|
manum de tabula: sustuli me de negotiatione et coepi
|
|
<per> libertos faenerare. et sane nolentem me nego-
|
10.1
|
tium meum agere exhortavit mathematicus, qui vene-
|
|
rat forte in coloniam nostram, Graeculio, Serapa no-
|
|
mine, consiliator deorum. hic mihi dixit etiam ea quae
|
11.1
|
oblitus eram; ab acia et acu mi omnia exposuit; intesti-
|
|
nas meas noverat; tantum quod mihi non dixerat quid
|
|
pridie cenaveram. putasses illum semper mecum habi-
|
|
tasse. rogo, Habinna—puto, interfuisti—: "tu domi-
|
77.1.1
|
nam tuam de rebus illis fecisti. tu parum felix in
|
|
amicos es. nemo umquam tibi parem gratiam refert. tu
|
|
latifundia possides. tu viperam sub ala nutricas" et,
|
2.1
|
quod vobis non dixerim, etiam nunc mi restare vitae
|
|
annos triginta et menses quattuor et dies duos. prae-
|
|
terea cito accipiam hereditatem. hoc mihi dicit fatus
|
|
meus. quod si contigerit fundos Apuliae iungere, satis
|
3.1
|
vivus pervenero. interim dum Mercurius vigilat, aedi-
|
4.1
|
ficavi hanc domum. ut scitis, †cusuc† erat; nunc
|
|
templum est. habet quattuor cenationes, cubicula vi-
|
|
ginti, porticus marmoratos duos, susum cellationem,
|
|
cubiculum in quo ipse dormio, viperae huius sesso-
|
5
|
rium, ostiarii cellam perbonam; hospitium hospites
|
|
<C> capit. ad summam, Scaurus cum huc venit, nus-
|
5.1
|
quam mavoluit hospitari, et habet ad mare paternum
|
|
hospitium. et multa alia sunt, quae statim vobis osten-
|
|
dam. credite mihi: assem habeas, assem valeas; habes,
|
6.1
|
habeberis. sic amicus vester, qui fuit rana, nunc est
|
|
rex. interim, Stiche, profer vitalia, in quibus volo me
|
7.1
|
efferri. profer et unguentum et ex illa amphora gus-
|
|
tum, ex qua iubeo lavari ossa mea.'
|
|