| nec diu tamen lacrimis indulsi, sed veritus ne Mene- | 81.1.1 |
| laus etiam antescholanus inter cetera mala solum me in | |
| deversorio inveniret, collegi sarcinulas locumque se- | |
| cretum et proximum litori maestus conduxi. ibi triduo | 2.1 |
| inclusus redeunte in animum solitudine atque con- | |
| temptu verberabam aegrum planctibus pectus et inter | |
| tot altissimos gemitus frequenter etiam proclamabam: | |
| 'ergo me non ruina terra potuit haurire? non iratum | 3.1 |
| etiam innocentibus mare? effugi iudicium, harenae | |
| imposui, hospitem occidi, ut inter <tot> audaciae no- | |
| mina mendicus, exul, in deversorio Graecae urbis | |
| iacerem desertus? et quis hanc mihi solitudinem impo- | 5 |
| suit? adulescens omni libidine impurus et sua quoque | 4.1 |
| confessione dignus exilio, stupro liber, stupro inge- | |
| nuus, cuius anni ad tesseram venierunt, quem tam- | |
| quam puellam conduxit etiam qui virum putavit. quid | 5.1 |
| ille alter? qui [tamquam] die togae virilis stolam sump- | |
| sit, qui ne vir esset a matre persuasus est, qui opus | |
| muliebre in ergastulo fecit, qui postquam conturbavit | |
| et libidinis suae solum vertit, reliquit veteris amicitiae | 5 |
| nomen et, pro pudor, tamquam mulier secutuleia | |
| unius noctis tactu omnia vendidit. iacent nunc amato- | 6.1 |
| res adligati noctibus totis, et forsitan mutuis libidini- | |
| bus attriti derident solitudinem meam. sed non impu- | |
| ne. nam aut vir ego liberque non sum, aut noxio | |
| sanguine parentabo iniuriae meae'. | 5 |