| haec locutus gladio latus cingor, et ne infirmitas | 82.1.1 |
| militiam perderet, largioribus cibis excito vires. mox | |
| in publicum prosilio furentisque more omnes circum- | |
| eo porticus. sed dum attonito vultu efferatoque nihil | 2.1 |
| aliud quam caedem et sanguinem cogito frequentius- | |
| que manum ad capulum, quem devoveram, refero, | |
| notavit me miles, sive ille planus fuit sive nocturnus | |
| grassator, et 'quid tu' inquit 'commilito, ex qua legio- | 3.1 |
| ne es aut cuius centuria?' cum constantissime et centu- | |
| rionem et legionem essem ementitus, 'age ergo' inquit | |
| ille 'in exercitu vestro phaecasiati milites ambulant?' | |
| cum deinde vultu atque ipsa trepidatione mendacium | 4.1 |
| prodidissem, ponere iussit arma et malo cavere. de- | |
| spoliatus ergo, immo praecisa ultione retro ad dever- | |
| sorium tendo paulatimque temeritate laxata coepi | |
| grassatoris audaciae gratias agere * | 5 |
| non bibit inter aquas poma aut pendentia carpit | 5.1 |
| Tantalus infelix, quem sua vota premunt. | |
| divitis haec magni facies erit, omnia cernens | |
| qui timet et sicco concoquit ore famem * | |
| non multum oportet consilio credere, quia suam | 6.1 |
| habet fortuna rationem * | |
| in pinacothecam perveni vario genere tabularum | 83.1.1 |
| mirabilem. nam et Zeuxidos manus vidi nondum ve- | |
| tustatis iniuria victas, et Protogenis rudimenta cum | |
| ipsius naturae veritate certantia non sine quodam hor- | |
| rore tractavi. iam vero Apellis quem [Graeci] mono- | 2.1 |
| cnemon appellant, etiam adoravi. tanta enim subtilita- | |
| te extremitates imaginum erant ad similitudinem prae- | |
| cisae, ut crederes etiam animorum esse picturam. hinc | 3.1 |
| aquila ferebat caelo sublimis Idaeum, illinc candidus | |
| Hylas repellebat improbam Naida. damnabat Apollo | |
| noxias manus lyramque resolutam modo nato flore | |
| honorabat. inter quos [etiam] pictorum amantium | 4.1 |
| vultus tamquam in solitudine exclamavi: 'ergo amor | |
| etiam deos tangit. Iuppiter in caelo suo non invenit | |
| quod eligeret, et peccaturus in terris nemini tamen | |
| iniuriam fecit. Hylan Nympha praedata imperasset | 5.1 |
| amori sui, si venturum ad interdictum Herculem cre- | |
| didisset. Apollo pueri umbram revocavit in florem, et | |
| omnes fabulae quoque habuerunt sine aemulo com- | |
| plexus. at ego in societatem recepi hospitem Lycurgo | 6.1 |
| crudeliorem'. |