| ecce autem, ego dum cum ventis litigo, intravit | 83.7.1 |
| pinacothecam senex canus, exercitati vultus et qui vi- | |
| deretur nescio quid magnum promittere, sed cultu | |
| non proinde speciosus, ut facile appareret eum <ex> | |
| hac nota litteratorum esse, quos odisse divites solent. | 5 |
| is ergo ad latus constitit meum . . . | 8.1 |
| 'ego' inquit 'poeta sum et ut spero non humillimi | |
| spiritus, si modo coronis aliquid credendum est, quas | |
| etiam ad imperitos deferre gratia solet. "quare ergo" | 9.1 |
| inquis "tam male vestitus es?" propter hoc ipsum. | |
| amor ingenii neminem umquam divitem fecit. | |
| qui pelago credit, magno se faenore tollit; | 10.1 |
| qui pugnas et castra petit, praecingitur auro; | |
| vilis adulator picto iacet ebrius ostro, | |
| et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat: | |
| sola pruinosis horret facundia pannis | 5 |
| atque inopi lingua desertas invocat artes. | |
| non dubie ita est: si quis vitiorum omnium inimicus | 84.1.1 |
| rectum iter vitae coepit insistere, primum propter mo- | |
| rum differentiam odium habet; quis enim potest pro- | |
| bare diversa? deinde qui solas extruere divitias curant, | 2.1 |
| nihil volunt inter homines melius credi quam quod | |
| ipsi tenent. insectantur itaque, quacumque ratione | 3.1 |
| possunt, litterarum amatores, ut videantur illi quoque | |
| infra pecuniam positi' * | |
| 'nescio quo modo bonae mentis soror est pau- | 4.1 |
| pertas' * | |
| 'vellem tam innocens esset frugalitatis meae hostis, | 5.1 |
| ut deliniri posset. nunc veteranus est latro et ipsis | |
| lenonibus doctior' * |