| Eumolpus 'in Asiam cum a quaestore essem sti- | 85.1.1 |
| pendio eductus, hospitium Pergami accepi. ubi cum | |
| libenter habitarem non solum propter cultum aedicu- | |
| larum, sed etiam propter hospitis formosissimum fi- | |
| lium, excogitavi rationem, qua non essem patri fami- | 5 |
| liae suspectus [amator]. quotiescumque enim in con- | 2.1 |
| vivio de usu formosorum mentio facta est, tam vehe- | |
| menter excandui, tam severa tristitia violari aures me- | |
| as obsceno sermone nolui, ut me mater praecipue | |
| tamquam unum ex philosophis intueretur. iam ego | 3.1 |
| coeperam ephebum in gymnasium deducere, ego stu- | |
| dia eius ordinare, ego docere ac praecipere, ne quis | |
| praedator corporis admitteretur in domum * | |
| forte cum in triclinio iaceremus, quia dies sollemnis | 4.1 |
| ludum †artaverat† pigritiamque recedendi imposuerat | |
| hilaritas longior, fere circa mediam noctem intellexi | |
| puerum vigilare. itaque timidissimo murmure votum | 5.1 |
| feci et "domina" inquam "Venus, si ego hunc puerum | |
| basiavero ita ut ille non sentiat, cras illi par columba- | |
| rum donabo". audito voluptatis pretio puer stertere | 6.1 |
| coepit. itaque aggressus simulantem aliquot basiolis | |
| invasi. contentus hoc principio bene mane surrexi | |
| electumque par columbarum attuli expectanti ac me | |
| voto exsolvi. proxima nocte cum idem liceret, mutavi | 86.1.1 |
| optionem et "si hunc" inquam "tractavero improba | |
| manu et ille non senserit, gallos gallinaceos pugnacis- | |
| simos duos donabo patienti". ad hoc votum ephebus | 2.1 |
| ultro se admovit et, puto, vereri coepit ne ego obdor- | |
| missem. indulsi ergo sollicito, totoque corpore citra | 3.1 |
| summam voluptatem me ingurgitavi. deinde ut dies | |
| venit, attuli gaudenti quicquid promiseram. ut tertia | 4.1 |
| nox licentiam dedit, consurrexi . . . ad aurem male | |
| dormientis "dii" inquam "immortales, si ego huic | |
| dormienti abstulero coitum plenum et optabilem, pro | |
| hac felicitate cras puero asturconem Macedonicum | 5 |
| optimum donabo, cum hac tamen exceptione, si ille | |
| non senserit". numquam altiore somno ephebus ob- | 5.1 |
| dormivit. itaque primum implevi lactentibus papillis | |
| manus, mox basio inhaesi, deinde in unum omnia vota | |
| coniunxi. mane sedere in cubiculo coepit atque expec- | 6.1 |
| tare consuetudinem meam. scis quanto facilius sit co- | |
| lumbas gallosque gallinaceos emere quam asturco- | |
| nem, et praeter hoc etiam timebam ne tam grande | |
| munus suspectam faceret humanitatem meam. ergo | 7.1 |
| aliquot horis spatiatus in hospitium reverti nihilque | |
| aliud quam puerum basiavi. at ille circumspiciens ut | |
| cervicem meam iunxit amplexu, "rogo" inquit "domi- | |
| ne, ubi est asturco?" * | 5 |