| cum ob hanc offensam praeclusissem mihi aditum | 87.1.1 |
| quem feceram, iterum ad licentiam redii. interpositis | |
| enim paucis diebus cum similis nos casus in eandem | |
| fortunam rettulisset, ut intellexi stertere patrem, roga- | |
| re coepi ephebum ut reverteretur in gratiam mecum, | 5 |
| id est ut pateretur satis fieri sibi, et cetera quae libido | |
| distenta dictat. at ille plane iratus nihil aliud dicebat | 2.1 |
| nisi hoc: "aut dormi, aut ego iam dicam patri". nihil | 3.1 |
| est tam arduum quod non improbitas extorqueat. | |
| dum dicit: "patrem excitabo", irrepsi tamen et male | |
| repugnanti gaudium extorsi. at ille non indelectatus | 4.1 |
| nequitia mea, postquam diu questus est deceptum se | |
| et derisum traductumque inter condiscipulos, quibus | |
| iactasset censum meum, "videris tamen" inquit "non | 5.1 |
| ero tui similis. si quid vis, fac iterum". ego vero | 6.1 |
| deposita omni offensa cum puero in gratiam redii | |
| ususque beneficio eius in somnum delapsus sum. sed | 7.1 |
| non fuit contentus iteratione ephebus plenae maturita- | |
| tis et annis ad patiendum gestientibus. itaque excitavit | |
| me sopitum et "numquid vis?" inquit. et non plane | 8.1 |
| iam molestum erat munus. utcumque igitur inter an- | |
| helitus sudoresque tritus, quod voluerat accepit, rur- | |
| susque in somnum decidi gaudio lassus. interposita | 9.1 |
| minus hora pungere me manu coepit et dicere: "quare | |
| non facimus?" tum ego totiens excitatus plane vehe- | 10.1 |
| menter excandui et reddidi illi voces suas: "aut dormi, | |
| aut ego iam patri dicam"' * |