| Chrysis ancilla Circes {⁴¹ad Polyaenum}⁴¹ 'quia nosti | 126.1.1 |
| venerem tuam, superbiam captas vendisque amplexus, | |
| non commodas. quo enim spectant flexae pectine co- | 2.1 |
| mae, quo facies medicamine attrita et oculorum quo- | |
| que mollis petulantia, quo incessus arte compositus et | |
| ne vestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, | |
| nisi quod formam prostituis ut vendas? vides me: nec | 3.1 |
| auguria novi nec mathematicorum caelum curare so- | |
| leo, ex vultibus tamen hominum mores colligo, et | |
| cum spatiantem vidi, quid cogitet scio. sive ergo nobis | 4.1 |
| vendis quod peto, mercator paratus est, sive, quod | |
| humanius est, commodas, effice ut beneficium debea- | |
| mus. nam quod servum te et humilem fateris, accendis | 5.1 |
| desiderium aestuantis. quaedam enim feminae sordi- | |
| bus calent, nec libidinem concitant, nisi aut servos | |
| viderint aut statores altius cinctos. harena aliquas ac- | 6.1 |
| cendit aut perfusus pulvere mulio aut histrio scaenae | |
| ostentatione traductus. ex hac nota domina est mea: | 7.1 |
| usque ab orchestra quattuordecim transilit et in extre- | |
| ma plebe quaerit quod diligat.' | |
| itaque oratione blandissima plenus 'rogo' inquam | 8.1 |
| 'numquid illa, quae me amat, tu es?' multum risit | |
| ancilla post tam frigidum schema et 'nolo' inquit 'tibi | 9.1 |
| tam valde placeas. ego adhuc servo numquam succu- | |
| bui, nec hoc dii sinant, ut amplexus meos in crucem | |
| mittam. viderint matronae, quae flagellorum vestigia | 10.1 |
| osculantur; ego etiam si ancilla sum, numquam tamen | |
| nisi in equestribus sedeo.' mirari equidem tam discor- | 11.1 |
| dem libidinem coepi atque inter monstra numerare, | |
| quod ancilla haberet matronae superbiam et matrona | |
| ancillae humilitatem. | |
| procedentibus deinde longius iocis rogavi [ancil- | 12.1 |
| lam] ut in platanona perduceret dominam. placuit | |
| puellae consilium. itaque collegit altius tunicam flexit- | |
| que se in eum daphnona, qui ambulationi haerebat. | |
| nec diu morata dominam producit e latebris laterique | 13.1 |
| meo applicat, mulierem omnibus simulacris emenda- | |
| tiorem. nulla vox est quae formam eius possit compre- | 14.1 |
| hendere, nam quicquid dixero, minus erit. crines in- | 15.1 |
| genio suo flexi per totos se umeros effuderant, frons | |
| minima et quae radices capillorum retro flexerat, su- | |
| percilia usque ad malarum †scripturam† currentia et | |
| rursus confinio luminum paene permixta, oculi clario- | 16.1 |
| res stellis extra lunam fulgentibus, nares paululum | |
| inflexae et osculum quale Praxiteles habere Dianam | |
| credidit. iam mentum, iam cervix, iam manus, iam | 17.1 |
| pedum candor intra auri gracile vinculum positus: | |
| Parium marmor extinxerat. itaque tunc primum Dori- | 18.1 |
| da vetus amator contempsi * | |
| quid factum est, quod tu proiectis, Iuppiter, armis | |
| inter caelicolas fabula muta iaces? | |
| nunc erat a torva submittere cornua fronte, | 5 |
| nunc pluma canos dissimulare tuos. | |
| haec vera est Danae. tempta modo tangere corpus, | |
| iam tua flammifero membra calore fluent * |