| Encolpius {⁴¹ad Gitonem}⁴¹ 'crede mihi, frater, non | 129.1.1 |
| intellego me virum esse, non sentio. funerata est illa | |
| pars corporis, qua quondam Achilles eram' * | |
| veritus puer, ne in secreto deprehensus daret ser- | 2.1 |
| monibus locum, proripuit se et in partem interiorem | |
| aedium fugit * | |
| cubiculum autem meum Chrysis intravit codicil- | 3.1 |
| losque mihi dominae suae reddidit, in quibus haec | |
| erant scripta: 'Circe Polyaeno salutem. si libidinosa | 4.1 |
| essem, quererer decepta; nunc etiam languori tuo gra- | |
| tias ago. in umbra voluptatis diutius lusi. quid tamen | 5.1 |
| agas, quaero, et an tuis pedibus perveneris domum; | |
| negant enim medici sine nervis homines ambulare | |
| posse. narrabo tibi, adulescens, paralysin cave. num- | 6.1 |
| quam ego aegrum tam magno periculo vidi: medius | |
| [fidius] iam peristi. quod si idem frigus genua manus- | 7.1 |
| que temptaverit tuas, licet ad tubicines mittas. quid | 8.1 |
| ergo est? etiam si gravem iniuriam accepi, homini | |
| tamen misero non invideo medicinam. si vis sanus | |
| esse, Gitonem relega. recipies, inquam, nervos tuos, | |
| si triduo sine fratre dormieris. nam quod ad me atti- | 9.1 |
| net, non timeo ne quis inveniatur cui minus placeam. | |
| nec speculum mihi nec fama mentitur. vale, si potes.' |