| ut intellexit Chrysis perlegisse me totum convi- | 129.10.1 |
| cium, 'solent' inquit 'haec fieri, et praecipue in hac | |
| civitate, in qua mulieres etiam lunam deducunt * ita- | 11.1 |
| que huius quoque rei cura agetur. rescribe modo blan- | |
| dius dominae animumque eius candida humanitate | |
| restitue. verum enim fatendum est: ex qua hora iniu- | |
| riam accepit, apud se non est.' libenter quidem parui | 12.1 |
| ancillae verbaque codicillis talia imposui: 'Polyaenos | 130.1.1 |
| Circae salutem. fateor me, domina, saepe peccasse; | |
| nam et homo sum et adhuc iuvenis. numquam tamen | |
| ante hunc diem usque ad mortem deliqui. habes confi- | 2.1 |
| tentem reum: quicquid iusseris, merui. proditionem | |
| feci, hominem occidi, templum violavi: in haec faci- | |
| nora quaere supplicium. sive occidere placet, <cum> | 3.1 |
| ferro meo venio, sive verberibus contenta es, curro | |
| nudus ad dominam. illud unum memento, non me sed | 4.1 |
| instrumenta peccasse. paratus miles arma non habui. | |
| quis hoc turbaverit nescio. forsitan animus antecessit | 5.1 |
| corporis moram, forsitan dum omnia concupisco, vo- | |
| luptatem tempore consumpsi. non invenio quod feci. | |
| paralysin tamen cavere iubes: tamquam ea maior fieri | 6.1 |
| possit quae abstulit mihi per quod etiam te habere | |
| potui. summa tamen excusationis meae haec est: pla- | |
| cebo tibi, si me culpam emendare permiseris' * |