premebat illa resoluta marmoreis cervicibus aureum 131.9.1
torum myrtoque florenti quietum <aera> verberabat.
itaque ut me vidit, paululum erubuit, hesternae scili- 10.1
cet iniuriae memor; deinde ut remotis omnibus secun-
dum invitantem consedi, ramum super oculos meos
posuit, et quasi pariete interiecto audacior facta 'quid
est' inquit 'paralytice? ecquid hodie totus venisti?' 5
'rogas' inquam ego 'potius quam temptas?' totoque 11.1
corpore in amplexum eius immissus non praecantatis
usque ad satietatem osculis fruor *
  Encolpius {⁴¹de Endymione puero}⁴¹ ipsa corporis pul- 132.1.1
chritudine me ad se vocante trahebat ad venerem. iam
pluribus osculis collisa labra crepitabant, iam implici-
tae manus omne genus amoris invenerant, iam alligata
mutuo ambitu corpora animarum quoque mixturam 5
fecerant *
  manifestis matrona contumeliis verberata tandem 2.1
ad ultionem decurrit vocatque cubicularios et me iu-
bet catomizari. nec contenta mulier tam gravi iniuria 3.1
mea convocat omnes quasillarias familiaeque sordidis-
simam partem ac me conspui iubet. oppono ego ma- 4.1
nus oculis meis, nullisque precibus effusis, quia scie-
bam quid meruissem, verberibus sputisque extra ia-
nuam eiectus sum. eicitur et Proselenos, Chrysis va- 5.1
pulat, totaque familia tristis inter se mussat quaeritque
quis dominae hilaritatem confuderit . . .