| itaque pensatis vicibus animosior verberum notas | 132.6.1 |
| arte contexi, ne aut Eumolpus contumelia mea hilarior | |
| fieret aut tristior Giton. quod solum igitur salvo | 7.1 |
| pudore poteram, contingere languorem simulavi, con- | |
| ditusque lectulo totum ignem furoris in eam converti, | |
| quae mihi omnium malorum causa fuerat: | |
| ter corripui terribilem manu bipennem, | 8.1 |
| ter languidior coliculi repente thyrso | |
| ferrum timui, quod trepido male dabat usum. | |
| nec iam poteram, quod modo conficere libebat; | |
| namque illa metu frigidior rigente bruma | 5 |
| confugerat in viscera mille operta rugis. | |
| ita non potui supplicio caput aperire, | |
| sed furciferae mortifero timore lusus | |
| ad verba, magis quae poterant nocere, fugi. | |
| erectus igitur in cubitum hac fere oratione contu- | 9.1 |
| macem vexavi: 'quid dicis' inquam 'omnium homi- | |
| num deorumque pudor? nam ne nominare quidem te | |
| inter res serias fas est. hoc de te merui, ut me in caelo | 10.1 |
| positum ad inferos traheres? ut traduceres annos | |
| primo florentes vigore senectaeque ultimae mihi lassi- | |
| tudinem imponeres? rogo te, mihi apodixin <non> | |
| defunctoriam redde.' haec ut iratus effudi, | 11.1 |
| illa solo fixos oculos aversa tenebat, | |
| nec magis incepto vultum sermone movetur | |
| quam lentae salices lassove papavera collo. |