LIBER SECUNDUS
|
|
PROLOGUS
|
|
Auctor.
|
|
Exemplis continetur Aesopi genus;
|
2.pr.1
|
Nec aliud quicquam per fabellas quaeritur
|
|
Quam corrigatur error ut mortalium
|
|
Acuatque sese diligens industria.
|
|
Quicumque fuerit ergo narrandi iocus,
|
5
|
Dum capiat aurem et servet propositum suum,
|
|
Re commendatur, non auctoris nomine.
|
|
Equidem omni cura morem servabo senis;
|
|
Sed si libuerit aliquid interponere,
|
|
Dictorum sensus ut delectet varietas,
|
10
|
Bonas in partes, lector, accipias velim,
|
|
Ita si rependet illi brevitas gratiam.
|
|
Cuius verbosa ne sit commendatio,
|
|
Attende, cur negare cupidis debeas,
|
|
Modestis etiam offerre quod non petierint.
|
15
|
Iuvencus, leo et praedator.
|
|
Super iuvencum stabat deiectum leo.
|
1.1
|
Praedator intervenit partem postulans.
|
|
"Darem" inquit "nisi soleres per te sumere":
|
|
Et improbum reiecit. Forte innoxius
|
|
Viator est deductus in eundem locum
|
5
|
Feroque viso rettulit retro pedem.
|
|
Cui placidus ille: "Non est quod timeas" ait;
|
|
"Et, quae debetur pars tuae modestiae,
|
|
Audacter tolle". Tunc diviso tergore
|
|
Silvas petivit, homini ut accessum daret.
|
10
|
Exemplum egregium prorsus et laudabile;
|
|
Verum est aviditas dives et pauper pudor.
|
|
Anus diligens iuvenem, item puella.
|
|
A feminis utcumque spoliari viros,
|
2.1
|
Ament, amentur, nempe exemplis discimus.
|
|
Aetatis mediae quendam mulier non rudis
|
|
Tenebat annos celans elegantia,
|
|
Animosque eiusdem pulchra iuvenis ceperat.
|
5
|
Ambae, videri dum volunt illi pares,
|
|
Capillos homini legere coepere invicem.
|
|
Qui se putaret fingi cura mulierum,
|
|
Calvus repente factus est; nam funditus
|
|
Canos puella, nigros anus evellerat.
|
10
|
Aesopus ad quendam de successu improborum.
|
|
Laceratus quidam morsu vehementis canis
|
3.1
|
Tinctum cruore panem misit malefico,
|
|
Audierat esse quod remedium vulneris.
|
|
Tunc sic Aesopus: "Noli coram pluribus
|
|
Hoc facere canibus, ne nos vivos devorent,
|
5
|
Cum scierint esse tale culpae praemium".
|
|
Successus improborum plures allicit.
|
|
Aquila, feles et aper.
|
|
Aquila in sublimi quercu nidum fecerat;
|
4.1
|
Feles cavernam nancta in media pepererat;
|
|
Sus nemoris cultrix fetum ad imam posuerat.
|
|
Tum fortuitum feles contubernium
|
|
Fraude et scelesta sic evertit malitia.
|
5
|
Ad nidum scandit volucris: "Pernicies" ait
|
|
"Tibi paratur, forsan et miserae mihi;
|
|
Nam fodere terram quod vides cotidie
|
|
Aprum insidiosum, quercum vult evertere,
|
|
Ut nostram in plano facile progeniem opprimat".
|
10
|
Terrore offuso et perturbatis sensibus
|
|
Derepit ad cubile setosae suis:
|
|
"Magno" inquit "in periclo sunt nati tui;
|
|
Nam, simul exieris pastum cum tenero grege,
|
|
Aquila est parata rapere porcellos tibi".
|
15
|
Hunc quoque timore postquam complevit locum,
|
|
Dolosa tuto condidit sese cavo.
|
|
Inde evagata noctu suspenso pede,
|
|
Ubi esca se replevit et prolem suam,
|
|
Pavorem simulans prospicit toto die.
|
20
|
Ruinam metuens aquila ramis desidet;
|
|
Aper rapinam vitans non prodit foras.
|
|
Quid multa? Inedia sunt consumpti cum suis
|
|
Felisque catulis largam praebuerunt dapem.
|
|
Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali,
|
25
|
Documentum habere stulta credulitas potest.
|
|
Item Caesar ad atriensem.
|
|
Est ardalionum quaedam Romae natio,
|
5.1
|
Trepide concursans, occupata in otio,
|
|
Gratis anhelans, multa agendo nihil agens,
|
|
Sibi molesta et aliis odiosissima.
|
|
Hanc emendare, si tamen possum, volo
|
5
|
Vera fabella: pretium est operae attendere.
|
|
Caesar Tiberius cum petens Neapolim
|
|
In Misenensem villam venisset suam,
|
|
Quae monte summo posita Luculli manu
|
|
Prospectat Siculum et perspicit Tuscum mare:
|
10
|
Ex alticinctis unus atriensibus,
|
|
Cui tunica ab umeris linteo Pelusio
|
|
Erat destricta, cirris dependentibus,
|
|
Perambulante laeta domino viridia,
|
|
Alveolo coepit ligneo conspargere
|
15
|
Humum aestuantem, come officium iactitans,
|
|
Sed deridetur. Inde notis flexibus
|
|
Praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.
|
|
Agnoscit hominem Caesar remque intellegit.
|
|
Id ut putavit esse nescio quid boni:
|
20
|
"Heus!" inquit dominus. Ille enimvero assilit,
|
|
Donationis alacer certae gaudio.
|
|
Tum sic iocata est tanta maiestas ducis:
|
|
"Non multum egisti et opera nequiquam perit:
|
|
Multo maioris alapae mecum veneunt".
|
25
|
Aquila et cornix.
|
|
Contra potentes nemo est munitus satis;
|
6.1
|
Si vero accessit consiliator maleficus,
|
|
Vis et nequitia quicquid oppugnant, ruit.
|
|
Aquila in sublime sustulit testudinem.
|
|
Quae cum abdidisset cornea corpus domo
|
5
|
Nec ullo pacto laedi posset condita,
|
|
Venit per auras cornix et propter volans:
|
|
"Opimam sane praedam rapuisti unguibus;
|
|
Sed nisi monstraro quid sit faciendum tibi,
|
|
Gravi nequiquam te lassabit pondere".
|
10
|
Promissa parte suadet, ut scopulum super
|
|
Altis ab astris duram illidat corticem,
|
|
Qua comminuta facile vescatur cibo.
|
|
Inducta verbis aquila, monitis paruit,
|
|
Simul et magistrae large divisit dapem.
|
15
|
Sic tuta quae naturae fuerat munere,
|
|
Impar duabus occidit tristi nece.
|
|
Muli duo et vectores.
|
|
Muli gravati sarcinis ibant duo:
|
7.1
|
Unus ferebat fiscos cum pecunia,
|
|
Alter tumentes multo saccos hordeo.
|
|
Ille onere dives celsa cervice eminens
|
|
Clarumque collo iactans tintinnabulum,
|
5
|
Comes quieto sequitur et placido gradu.
|
|
Subito latrones ex insidiis advolant
|
|
Interque caedem ferro mulum sauciant,
|
|
Diripiunt nummos, neglegunt vile hordeum.
|
|
Spoliatus igitur casus cum fleret suos:
|
10
|
"Equidem" inquit alter "me contemptum gaudeo;
|
|
Nam nil amisi nec sum laesus vulnere".
|
|
Hoc argumento tuta est hominum tenuitas;
|
|
Magnae periclo sunt opes obnoxiae.
|
|
Cervus ad boves.
|
|
Cervus nemorosis excitatus latibulis,
|
8.1
|
Ut venatorum effugeret instantem necem,
|
|
Caeco timore proximam villam petit
|
|
Et opportuno se bovili condidit.
|
|
Hic bos latenti: "Quidnam voluisti tibi,
|
5
|
Infelix, ultro qui ad necem cucurreris
|
|
Hominumque tecto spiritum commiseris?"
|
|
At ille supplex: "Vos modo" inquit "parcite;
|
|
Occasione rursus erumpam data".
|
|
Spatium diei noctis excipiunt vices.
|
10
|
Frondem bubulcus affert, nil ideo videt.
|
|
Eunt subinde et redeunt omnes rustici,
|
|
Nemo animadvertit: transit etiam vilicus,
|
|
Nec ille quicquam sentit. Tum gaudens ferus
|
|
Bubus quietis agere coepit gratias,
|
15
|
Hospitium adverso quod praestiterint tempore.
|
|
Respondit unus: "Salvum te cupimus quidem;
|
|
Sed ille, qui oculos centum habet, si venerit,
|
|
Magno in periclo vita vertetur tua".
|
|
Haec inter ipse dominus a cena redit
|
20
|
Et quia corruptos viderat nuper boves,
|
|
Accedit ad praesepe: "Cur frondis parum est,
|
|
Stramenta desunt? Tollere haec aranea
|
|
Quantum est laboris?" Dum scrutatur singula,
|
|
Cervi quoque alta conspicatur cornua;
|
25
|
Quem convocata iubet occidi familia
|
|
Praedamque tollit. Haec significat fabula
|
|
Dominum videre plurimum in rebus suis.
|
|
EPILOGUS
|
|
Auctor
|
|
Aesopi ingenio statuam posuere Attici
|
ep.1
|
Servumque collocarunt aeterna in basi,
|
|
Patere honoris scirent ut cuncti viam
|
|
Nec generi tribui, sed virtuti gloriam.
|
|
Quoniam occuparat alter ne primus foret,
|
5
|
Ne solus esset studui; quod superfuit:
|
|
Nec haec invidia, verum est aemulatio.
|
|
Quod si labori faverit Latium meo,
|
|
Plures habebit, quos opponat Graeciae.
|
|
Si livor obtrectare curam voluerit,
|
10
|
Non tamen eripiet laudis conscientiam.
|
|
Si nostrum studium ad aures pervenit tuas
|
|
Et arte fictas animus sentit fabulas,
|
|
Omnem querelam submovet felicitas.
|
|
Sin autem doctus illis occurrit labor,
|
15
|
Sinistra quos in lucem natura extulit
|
|
Nec quicquam possunt nisi meliores carpere,
|
|
Fatale exitium corde durato feram,
|
|
Donec fortunam criminis pudeat sui.
|
|