| LIBER TERTIUS | |
| PROLOGUS | |
| Phaedrus ad Eutychum. | |
| Phaedri libellos legere si desideras, | 3.pr.1 |
| Vaces oportet, Eutyche, a negotiis, | |
| Ut liber animus sentiat vim carminis. | |
| "Verum" inquis "tanti non est ingenium tuum, | |
| Momentum ut horae pereat officiis meis". | 5 |
| Non ergo causa est manibus id tangi tuis, | |
| Quod occupatis auribus non convenit. | |
| Fortasse dices: "Aliquae venient feriae, | |
| Quae me soluto pectore ad studium vocent". | |
| Legesne, quaeso, potius viles nenias, | 10 |
| Impendas curam quam rei domesticae, | |
| Reddas amicis tempora, uxori vaces, | |
| Animum relaxes, otium des corpori, | |
| Ut assuetam fortius praestes vicem? | |
| Mutandum tibi propositum est ut vitae genus, | 15 |
| Intrare si Musarum limen cogitas. | |
| Ego, quem Pierio mater enixa est iugo, | |
| In quo tonanti sancta Mnemosyne Iovi | |
| Fecunda novies artium peperit chorum, | |
| Quamvis in ipsa paene natus sim schola | 20 |
| Curamque habendi penitus corde eraserim | |
| Et laude invicta vitam in hanc incubuerim, | |
| Fastidiose tamen in coetum recipior. | |
| Quid credis illi accidere, qui magnas opes | |
| Exaggerare quaerit omni vigilia, | 25 |
| Docto labori dulce praeponens lucrum? | |
| Sed iam quodcumque fuerit, ut dixit Sinon, | |
| Ad regem cum Dardaniae perductus foret, | |
| Librum exarabo tertium Aesopi stilo, | |
| Honori et meritis dedicans illum tuis. | 30 |
| Quem si leges, laetabor; sin autem minus, | |
| Habebunt certe quo se oblectent posteri. | |
| Nunc fabularum cur sit inventum genus, | |
| Brevi docebo. Servitus obnoxia, | |
| Quia quae volebat non audebat dicere, | 35 |
| Affectus proprios in fabellas transtulit | |
| Calumniamque fictis elusit iocis. | |
| Ego porro illius semita feci viam, | |
| Et cogitavi plura quam reliquerat, | |
| In calamitatem deligens quaedam meam. | 40 |
| Quod si accusator alius Seiano foret, | |
| Si testis alius, iudex alius denique, | |
| Dignum faterer esse me tantis malis, | |
| Nec his dolorem delenirem remediis. | |
| Suspicione si quis errabit sua | 45 |
| Et rapiet ad se quod erit commune omnium, | |
| Stulte nudabit animi conscientiam. | |
| Huic excusatum me velim nihilo minus: | |
| Neque enim notare singulos mens est mihi, | |
| Verum ipsam vitam et mores hominum ostendere. | 50 |
| Rem me professum dicet fors aliquis gravem. | |
| Si Phryx Aesopus potuit, Anacharsis Scytha | |
| Aeternam famam condere ingenio suo: | |
| Ego, litteratae qui sum propior Graeciae, | |
| Cur somno inerti deseram patriae decus? | 55 |
| Threissa cum gens numeret auctores suos, | |
| Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo, | |
| Qui saxa cantu movit et domuit feras | |
| Hebrique tenuit impetus dulci mora. | |
| Ergo hinc abesto, livor, ne frustra gemas, | 60 |
| Quoniam mihi sollemnis debetur gloria. | |
| Induxi te ad legendum; sincerum mihi | |
| Candore noto reddas iudicium peto. | |
| Anus ad amphoram. | |
| Anus iacere vidit epotam amphoram, | 1.1 |
| Adhuc Falerna faece ex testa nobili | |
| Odorem quae iucundum late spargeret. | |
| Hunc postquam totis avida traxit naribus: | |
| "O suavis anima! quale te dicam bonum | 5 |
| Antehac fuisse, tales cum sint reliquiae?" | |
| Hoc quo pertineat, dicet qui me noverit. | |
| Panthera et pastores. | |
| Solet a despectis par referri gratia. | 2.1 |
| Panthera imprudens olim in foveam decidit. | |
| Videre agrestes: alii fustes congerunt, | |
| Alii onerant saxis; quidam contra miseriti | |
| Periturae quippe, quamvis nemo laederet, | 5 |
| Misere panem ut sustineret spiritum. | |
| Nox insecuta est: abeunt securi domum, | |
| Quasi inventuri mortuam postridie. | |
| At illa, vires ut refecit languidas, | |
| Veloci saltu fovea sese liberat | 10 |
| Et in cubile concito properat gradu. | |
| Paucis diebus interpositis provolat, | |
| Pecus trucidat, ipsos pastores necat, | |
| Et cuncta vastans saevit irato impetu. | |
| Tum sibi timentes, qui ferae pepercerant, | 15 |
| Damnum haud recusant, tantum pro vita rogant. | |
| At illa: "Memini qui me saxo petierit, | |
| Qui panem dederit; vos timere absistite; | |
| Illis revertor hostis, qui me laeserunt". | |
| Aesopus et rusticus. | |
| Usu peritus hariolo vel doctior | 3.1 |
| Vulgo esse fertur, causa sed non dicitur, | |
| Notescet quae nunc primum fabella mea. | |
| Habenti cuidam pecora pepererunt oves | |
| Agnos humano capite. Monstro territus | 5 |
| Ad consulendos currit maerens hariolos. | |
| Hic pertinere ad domini respondet caput | |
| Et avertendum victima periculum. | |
| Ille autem affirmat coniugem esse adulteram | |
| Et insitivos significari liberos, | 10 |
| Sed expiari posse maiore hostia. | |
| Quid multa? Variis dissident sententiis | |
| Hominisque curam cura maiore aggravant. | |
| Aesopus ibi stans, naris emunctae senex, | |
| Natura numquam verba cui potuit dare: | 15 |
| "Si procurare vis ostentum, rustice, | |
| Uxores" inquit "da tuis pastoribus". | |
| Lanius et simius. | |
| Pendere ad lanium quidam vidit simium, | 4.1 |
| Inter reliquas merces atque obsonia; | |
| Quaesivit quidnam saperet. Tum lanius iocans: | |
| "Quale" inquit "caput est, talis praestatur sapor". | |
| Ridicule magis hoc dictum quam vere aestimo; | 5 |
| Quando et formosos saepe inveni pessimos, | |
| Et turpi facie multos cognovi optimos. | |
| Aesopus et petulans. | |
| Successus ad perniciem multos devocat. | 5.1 |
| Aesopo quidam petulans lapidem impegerat. | |
| "Tanto" inquit "melior!" Assem deinde illi dedit, | |
| Sic prosecutus: "Plus non habeo mehercules, | |
| Sed unde accipere possis monstrabo tibi. | 5 |
| Venit ecce dives et potens: huic similiter | |
| Impinge lapidem et dignum accipies praemium". | |
| Persuasus ille fecit quod monitus fuit; | |
| Sed spes fefellit impudentem audaciam: | |
| Comprensus namque poenas persolvit cruce. | 10 |
| Musca et mula. | |
| Musca in temone sedit et mulam increpans: | 6.1 |
| "Quam tarda es!" inquit "non vis citius progredi? | |
| Vide ne dolone collum compungam tibi". | |
| Respondit illa: "Verbis non moveor tuis; | |
| Sed istum timeo sella qui prima sedens | 5 |
| Iugum flagello temperat lento meum | |
| Et ora frenis continet spumantibus. | |
| Quapropter aufer frivolam insolentiam; | |
| Nam et ubi tricandum et ubi sit currendum scio". | |
| Hac derideri fabula merito potest, | 10 |
| Qui sine virtute vanas exercet minas. | |
| Lupus ad canem. | |
| Quam dulcis sit libertas, breviter proloquar. | 7.1 |
| Cani perpasto macie confectus lupus | |
| Forte occucurrit. Dein salutati invicem | |
| Ut restiterunt: "Unde sic, quaeso, nites? | |
| Aut quo cibo fecisti tantum corporis? | 5 |
| Ego, qui sum longe fortior, pereo fame". | |
| Canis simpliciter: "Eadem est condicio tibi, | |
| Praestare domino si par officium potes". | |
| "Quod?" inquit ille. "Custos ut sis liminis, | |
| A furibus tuearis et noctu domum". | 10 |
| "Ego vero sum paratus: nunc patior nives | |
| Imbresque in silvis asperam vitam trahens: | |
| Quanto est facilius mihi sub tecto vivere, | |
| Et otiosum largo satiari cibo?" | |
| "Veni ergo mecum". Dum procedunt, aspicit | 15 |
| Lupus a catena collum detritum cani. | |
| "Unde hoc, amice?" "Nihil est". "Dic sodes tamen". | |
| "Quia videor acer, alligant me interdiu, | |
| Luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit: | |
| Crepusculo solutus, qua visum est, vagor. | 20 |
| Affertur ultro panis; de mensa sua | |
| Dat ossa dominus; frusta iactat familia | |
| Et, quod fastidit quisque, pulmentarium. | |
| Sic sine labore venter impletur meus". | |
| "Age, si quo abire est animus, est licentia?" | 25 |
| "Non plane est" inquit. "Fruere, quae laudas, canis: | |
| Regnare nolo, liber ut non sim mihi". | |
| Soror ad fratrem. | |
| Praecepto monitus saepe te considera. | 8.1 |
| Habebat quidam filiam turpissimam | |
| Idemque insignem pulchra facie filium. | |
| Hi, speculum in cathedra matris ut positum fuit, | |
| Pueriliter ludentes forte inspexerunt. | 5 |
| Hic se formosum iactat: illa irascitur | |
| Nec gloriantis sustinet fratris iocos, | |
| Accipiens, quid enim? cuncta in contumeliam. | |
| Ergo ad patrem decurrit laesura invicem | |
| Magnaque invidia criminatur filium, | 10 |
| Vir natus quod rem feminarum tetigerit. | |
| Amplexus ille utrumque et carpens oscula | |
| Dulcemque in ambos caritatem partiens: | |
| "Cotidie" inquit "speculo vos uti volo: | |
| Tu formam ne corrumpas nequitiae malis; | 15 |
| Tu faciem ut istam moribus vincas bonis". | |
| Socrates ad amicos. | |
| Vulgare amici nomen, sed rara est fides. | 9.1 |
| Cum parvas aedes sibi fundasset Socrates, | |
| (Cuius non fugio mortem, si famam assequar, | |
| Et cedo invidiae, dummodo absolvar cinis), | |
| Ex populo sic nescio quis, ut fieri solet: | 5 |
| "Quaeso, tam angustam talis vir ponis domum?" | |
| "Utinam" inquit "veris hanc amicis impleam!". | |
| Poeta de credere et non credere. | |
| Periculosum est credere et non credere. | 10.1 |
| Utriusque exemplum breviter exponam rei. | |
| Hippolytus obiit, quia novercae creditum est; | |
| Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium. | |
| Ergo exploranda est veritas multum, prius | 5 |
| Quam stulta prave iudicet sententia. | |
| Sed fabulosa ne vetustate elevem, | |
| Narrabo tibi memoria quod factum est mea. | |
| Maritus quidam cum diligeret coniugem | |
| Togamque puram iam pararet filio, | 10 |
| Seductus in secretum a liberto est suo, | |
| Sperante heredem suffici se proximum. | |
| Qui cum de puero multa mentitus foret | |
| Et plura de flagitiis castae mulieris, | |
| Adiecit id, quod sentiebat maxime | 15 |
| Doliturum amanti, ventitare adulterum | |
| Stuproque turpi pollui famam domus. | |
| Incensus ille falso uxoris crimine | |
| Simulavit iter ad villam clamque in oppido | |
| Subsedit: deinde noctu subito ianuam | 20 |
| Intravit, recta cubiculum uxoris petens, | |
| In quo dormire mater natum iusserat, | |
| Aetatem adultam servans diligentius. | |
| Dum quaerunt lumen, dum concursant familia, | |
| Irae furentis impetum non sustinens | 25 |
| Ad lectum vadit, temptat in tenebris caput. | |
| Ut sentit tonsum, gladio pectus transigit, | |
| Nihil respiciens, dum dolorem vindicet. | |
| Lucerna allata, simul aspexit filium | |
| Sanctamque uxorem dormientem cubiculo, | 30 |
| Sopita primo quae nil somno senserat; | |
| Repraesentavit in se poenam facinoris | |
| Et ferro incubuit, quod credulitas strinxerat. | |
| Accusatores postularunt mulierem | |
| Romamque pertraxerunt ad centumviros. | 35 |
| Maligna insontem deprimit suspicio, | |
| Quod bona possideat. Stant patroni fortiter | |
| Causam tuentes innocentis feminae. | |
| A Divo Augusto tunc petierunt iudices, | |
| Ut adiuvaret iuris iurandi fidem, | 40 |
| Quod ipsos error implicuisset criminis. | |
| Qui postquam tenebras dispulit calumniae | |
| Certumque fontem veritatis repperit: | |
| "Luat" inquit "poenas causa libertus mali; | |
| Namque orbam nato simul et privatam viro | 45 |
| Miserandam potius quam damnandam existimo. | |
| Quod si delata perscrutatus crimina | |
| Paterfamilias esset, si mendacium | |
| Subtiliter limasset, a radicibus | |
| Non evertisset scelere funesto domum". | 50 |
| Nil spernat auris, nec tamen credat statim. | |
| Quandoquidem et illi peccant, quos minime putes, | |
| Et qui non peccant, impugnantur fraudibus. | |
| Hoc admonere simplices etiam potest, | |
| Opinione alterius ne quid ponderent: | 55 |
| Ambitio namque dissidens mortalium | |
| Aut gratiae subscribit aut odio suo. | |
| Erit ille notus quem per te cognoveris. | |
| Haec exsecutus sum propterea pluribus | |
| Brevitate nimia quoniam quosdam offendimus. | 60 |
| Eunuchus ad improbum. | |
| Eunuchus litigabat cum quodam improbo, | 11.1 |
| Qui super obscena dicta et petulans iurgium | |
| Damnum insectatus est amissi corporis. | |
| "En" ait "hoc unum est, cur laborem validius, | |
| Integritatis testes quia desunt mihi. | 5 |
| Sed quid fortunae, stulte, delictum arguis? | |
| Id demum est homini turpe, quod meruit pati". | |
| Pullus ad margaritam. | |
| In sterquilino pullus gallinaceus | 12.1 |
| Dum quaerit escam, margaritam repperit. | |
| "Iaces indigno quanta res" inquit "loco! | |
| Hoc si quis pretii cupidus vidisset tui, | |
| Olim redisses ad splendorem pristinum. | 5 |
| Ego quod te inveni, potior cui multo est cibus, | |
| Nec tibi prodesse nec mihi quicquam potest". | |
| Hoc illis narro, qui me non intellegunt. | |
| Apes et fuci vespa iudice. | |
| Apes in alta fecerant quercu favos: | 13.1 |
| Hos fuci inertes esse dicebant suos. | |
| Lis ad forum deducta est, vespa iudice. | |
| Quae genus utrumque nosset cum pulcherrime, | |
| Legem duabus hanc proposuit partibus: | 5 |
| "Non inconveniens corpus et par est color, | |
| In dubium plane res ut merito venerit. | |
| Sed ne religio peccet imprudens mea, | |
| Alvos accipite et ceris opus infundite, | |
| Ut ex sapore mellis et forma favi, | 10 |
| De quis nunc agitur, auctor horum appareat". | |
| Fuci recusant: apibus condicio placet. | |
| Tunc illa talem protulit sententiam: | |
| "Apertum est quis non possit et quis fecerit. | |
| Quapropter apibus fructum restituo suum". | 15 |
| Hanc praeterissem fabulam silentio, | |
| Si pactam fuci non recusassent fidem. | |
| De lusu et severitate. | |
| Puerorum in turba quidam ludentem Atticus | 14.1 |
| Aesopum nucibus cum vidisset, restitit | |
| Et quasi delirum risit. Quod sensit simul | |
| Derisor potius quam deridendus senex, | |
| Arcum retensum posuit in media via: | 5 |
| "Heus!" inquit "sapiens, expedi quid fecerim". | |
| Concurrit populus. Ille se torquet diu | |
| Nec quaestionis positae causam intellegit. | |
| Novissime succumbit. Tum victor sophus: | |
| "Cito rumpes arcum semper si tensum habueris; | 10 |
| At si laxaris, cum voles erit utilis. | |
| Sic lusus animo debent aliquando dari, | |
| Ad cogitandum melior ut redeat tibi". | |
| Canis ad agnum. | |
| Inter capellas agno balanti canis: | 15.1 |
| "Stulte", inquit "erras; non est hic mater tua;" | |
| Ovesque segregatas ostendit procul. | |
| "Non illam quaero, quae, cum libitum est, concipit, | |
| Dein portat onus ignotum certis mensibus, | 5 |
| Novissime prolapsam effundit sarcinam; | |
| Verum illam, quae me nutrit admoto ubere | |
| Fraudatque natos lacte, ne desit mihi". | |
| "Tamen illa est potior quae te peperit". "Non ita est. | |
| Unde illa scivit niger an albus nascerer? | 10 |
| Age porro: parere si voluisset feminam, | |
| Quid profecisset, cum crearer masculus? | |
| Beneficium sane magnum natali dedit, | |
| Ut exspectarem lanium in horas singulas! | |
| Cuius potestas nulla in gignendo fuit, | 15 |
| Cur hac sit potior quae iacentis miserita est | |
| Dulcemque sponte praestat benevolentiam? | |
| Facit parentes bonitas, non necessitas". | |
| His demonstrare voluit auctor versibus | |
| Obsistere homines legibus, meritis capi. | 20 |
| Cicada et noctua. | |
| Humanitati qui se non accommodat, | 16.1 |
| Plerumque poenas oppetit superbiae. | |
| Cicada acerbum noctuae convicium | |
| Faciebat, solitae victum in tenebris quaerere | |
| Cavoque ramo capere somnum interdiu. | 5 |
| Rogata est ut taceret. Multo validius | |
| Clamare occepit. Rursus admota prece | |
| Accensa magis est. Noctua ut vidit sibi | |
| Nullum esse auxilium et verba contemni sua, | |
| Hac est aggressa garrulam fallacia: | 10 |
| "Dormire quia me non sinunt cantus tui, | |
| Sonare citharam quos putes Apollinis, | |
| Potare est animus nectar, quod Pallas mihi | |
| Nuper donavit; si non fastidis, veni; | |
| Una bibamus". Illa, quae arebat siti, | 15 |
| Simul cognovit vocem laudari suam, | |
| Cupide advolavit. Noctua egressa e cavo | |
| Trepidantem consectata est et leto dedit. | |
| Sic viva quod negarat tribuit mortua. | |
| Arbores in deorum tutela. | |
| Olim quas vellent esse in tutela sua, | 17.1 |
| Divi legerunt arbores. Quercus Iovi | |
| Et myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea, | |
| Pinus Cybebae, populus celsa Herculi. | |
| Minerva admirans, quare steriles sumerent | 5 |
| Interrogavit. Causam dixit Iuppiter: | |
| "Honorem fructu ne videamur vendere". | |
| "At mehercules narrabit quod quis voluerit, | |
| Oliva nobis propter fructum est gratior". | |
| Tunc sic deorum genitor atque hominum sator: | 10 |
| "O nata, merito sapiens dicere omnibus! | |
| Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria". | |
| Nihil agere quod non prosit fabella admonet. | |
| Pavo ad Iunonem de voce sua. | |
| Pavo ad Iunonem venit, indigne ferens | 18.1 |
| Cantus luscinii quod sibi non tribuerit; | |
| Illum esse cunctis avibus admirabilem, | |
| Se derideri simul ac vocem miserit. | |
| Tunc consolandi gratia dixit dea: | 5 |
| "Sed forma vincis, vincis magnitudine; | |
| Nitor smaragdi collo praefulget tuo | |
| Pictisque plumis gemmeam caudam explicas". | |
| "Quo mi" inquit "mutam speciem, si vincor sono?" | |
| "Fatorum arbitrio partes sunt vobis datae: | 10 |
| Tibi forma, vires aquilae, luscinio melos, | |
| Augurium corvo, laeva cornici omina, | |
| Omnesque propriis sunt contentae dotibus. | |
| Noli affectare quod tibi non est datum, | |
| Delusa ne spes ad querelam reccidat". | 15 |
| Aesopus respondet garrulo. | |
| Aesopus domino solus cum esset familia, | 19.1 |
| Parare cenam iussus est maturius. | |
| Ignem ergo quaerens aliquot lustravit domus, | |
| Tandemque invenit ubi lucernam accenderet. | |
| Tum circumeunti fuerat quod iter longius | 5 |
| Effecit brevius: namque recta per forum | |
| Coepit redire. Et quidam e turba garrulus: | |
| "Aesope, medio sole quid cum lumine?" | |
| "Hominem" inquit "quaero", et abiit festinans domum. | |
| Hoc si molestus ille ad animum rettulit, | 10 |
| Sensit profecto se hominem non visum seni, | |
| Intempestive qui occupato alluserit. | |
| EPILOGUS | |
| Idem poeta. | |
| Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens, | ep.1 |
| Primum ne videar esse tibi molestior, | |
| Distringit quem multarum rerum varietas; | |
| Dein si quis eadem forte conari velit, | |
| Habere ut possit aliquid operis residui: | 5 |
| Quamvis materiae tanta abundet copia, | |
| Labori faber ut desit, non fabro labor. | |
| Brevitati nostrae praemium ut reddas peto | |
| Quod es pollicitus: exhibe vocis fidem. | |
| Nam vita morti propior est cotidie, | 10 |
| Et hoc minus perveniet ad me muneris, | |
| Quo plus consumet temporis dilatio. | |
| Si cito rem perages, usus fiet longior: | |
| Fruar diutius, si celerius coepero. | |
| Languentis aevi dum sunt aliquae reliquiae, | 15 |
| Auxilio locus est: olim senio debilem | |
| Frustra adiuvare bonitas nitetur tua, | |
| Cum iam desierit esse beneficium utile | |
| Et mors vicina flagitabit debitum. | |
| Stultum admovere tibi preces existimo, | 20 |
| Proclivis ultro cum sit misericordia. | |
| Saepe impetravit veniam confessus reus: | |
| Quanto innocenti iustius debet dari? | |
| Tuae sunt partes; fuerunt aliorum prius, | |
| Dein simili gyro venient aliorum vices. | 25 |
| Decerne quod religio, quod patitur fides, | |
| Et graviter me tutare iudicio tuo. | |
| Excedit animus quem proposuit terminum; | |
| Sed difficulter continetur spiritus, | |
| Integritatis qui sincerae conscius | 30 |
| A noxiorum premitur insolentiis. | |
| Qui sint, requires; apparebunt tempore. | |
| Ego, quondam legi quam puer sententiam, | |
| "Palam muttire plebeio piaculum est", | |
| Dum sanitas constabit, pulchre meminero. | 35 |