| LIBER QUARTUS | |
| PROLOGUS | |
| Poeta ad Particulonem. | |
| Cum destinassem operis habere terminum | 4.pr.1 |
| In hoc ut aliis esset materiae satis, | |
| Consilium tacito corde damnavi meum. | |
| Nam si quis talis etiam tituli est appetens, | |
| Quo pacto divinabit quidnam omiserim, | 5 |
| Ut illud ipsum cupiat famae tradere, | |
| Sua cuique cum sit animi cogitatio | |
| Colorque proprius? Ergo non levitas mihi, | |
| Sed certa ratio causam scribendi dedit. | |
| Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis, | 10 |
| (Quas Aesopias, non Aesopi, nomino, | |
| Quia paucas ille ostendit, ego plures fero, | |
| Usus vetusto genere, sed rebus novis), | |
| Quartum libellum, cum vacarit, perleges. | |
| Hunc obtrectare si volet malignitas, | 15 |
| Imitari dum non possit, obtrectet licet. | |
| Mihi parta laus est quod tu, quod similes tui | |
| Vestras in chartas verba transfertis mea, | |
| Dignumque longa iudicatis memoria. | |
| Illitteratum plausum nec desidero. | 20 |
| Asinus et Galli. | |
| Qui natus est infelix, non vitam modo | 1.1 |
| Tristem decurrit, verum post obitum quoque | |
| Persequitur illum dura fati miseria. | |
| Galli Cybebes circum in quaestus ducere | |
| Asinum solebant baiulantem sarcinas. | 5 |
| Is cum labore et plagis esset mortuus, | |
| Detracta pelle sibi fecerunt tympana. | |
| Rogati mox a quodam, delicio suo | |
| Quidnam fecissent, hoc locuti sunt modo: | |
| "Putabat se post mortem securum fore; | 10 |
| Ecce aliae plagae congeruntur mortuo". | |
| Poeta. | |
| Ioculare tibi videtur, et sane levi, | 2.1 |
| Dum nihil habemus maius, calamo ludimus. | |
| Sed diligenter intuere has nenias: | |
| Quantam sub titulis utilitatem reperies! | |
| Non semper ea sunt quae videntur; decipit | 5 |
| Frons prima multos: rara mens intellegit | |
| Quod interiore condidit cura angulo. | |
| Hoc ne locutus sine mercede existimer, | |
| Fabellam adiciam de mustela et muribus. | |
| Mustela cum annis et senecta debilis | 10 |
| Mures veloces non valeret assequi, | |
| Involvit se farina et obscuro loco | |
| Abiecit neglegenter. Mus escam putans | |
| Assiluit et compressus occubuit neci. | |
| Alter similiter, deinde perit et tertius. | 15 |
| Mox venit aliquot saeculis retorridus | |
| Qui saepe laqueos et muscipula effugerat; | |
| Proculque insidias cernens hostis callidi: | |
| "Sic valeas" inquit "ut farina es quae iaces!" | |
| De vulpe et uva. | |
| Fame coacta vulpes alta in vinea | 3.1 |
| Uvam appetebat summis saliens viribus; | |
| Quam tangere ut non potuit, discedens ait: | |
| "Nondum matura est; nolo acerbam sumere". | |
| Qui facere quae non possunt verbis elevant, | 5 |
| Ascribere hoc debebunt exemplum sibi. | |
| Equus et aper. | |
| Equus sedare solitus quo fuerat sitim, | 4.1 |
| Dum sese aper volutat turbavit vadum. | |
| Hinc orta lis est. Sonipes iratus fero | |
| Auxilium petiit hominis, quem dorso levans | |
| Rediit ad hostem. Iactis hunc telis eques | 5 |
| Postquam interfecit, sic locutus traditur: | |
| "Laetor tulisse auxilium me precibus tuis, | |
| Nam praedam cepi et didici quam sis utilis". | |
| Atque ita coegit frenos invitum pati. | |
| Tum maestus ille: "Parvae vindictam rei | 10 |
| Dum quaero demens, servitutem repperi". | |
| Haec iracundos admonebit fabula | |
| Impune potius laedi quam dedi alteri. | |
| Poeta. | |
| Plus esse in uno saepe quam in turba boni, | 5.1 |
| Narratione posteris tradam brevi. | |
| Quidam decedens tres reliquit filias: | |
| Unam formosam et oculis venantem viros; | |
| At alteram lanificam et frugi rusticam; | 5 |
| Devotam vino tertiam et turpissimam. | |
| Harum autem matrem fecit heredem senex | |
| Sub condicione totam ut fortunam tribus | |
| Aequaliter distribuat, sed tali modo: | |
| "Ni data possideant aut fruantur"; tum: "simul | 10 |
| Habere res desierint, quas acceperint, | |
| Centena matri conferant sestertia". | |
| Athenas rumor implet. Mater sedula | |
| Iuris peritos consulit; nemo expedit | |
| Quo pacto non possideant, quod fuerit datum, | 15 |
| Fructumve capiant; deinde quae tulerint nihil, | |
| Quanam ratione conferant pecuniam. | |
| Postquam consumpta est temporis longi mora, | |
| Nec testamenti potuit sensus colligi, | |
| Fidem advocavit iure neglecto parens. | 20 |
| Seponit moechae vestem, mundum muliebrem, | |
| Lavationem argenteam, eunuchos, glabros; | |
| Lanificae agellos, pecora, villam, operarios, | |
| Boves, iumenta et instrumentum rusticum; | |
| Potrici plenam antiquis apothecam cadis, | 25 |
| Domum politam et delicatos hortulos. | |
| Sic destinata dare cum vellet singulis | |
| Et approbaret populus, qui illas noverat, | |
| Aesopus media subito in turba constitit: | |
| "O si maneret condito sensus patri, | 30 |
| Quam graviter ferret, quod voluntatem suam | |
| Interpretari non potuissent Attici!" | |
| Rogatus deinde solvit errorem omnium: | |
| "Domum et ornamenta cum venustis hortulis | |
| Et vina vetera date lanificae rusticae; | 35 |
| Vestem, uniones, pedisequos et cetera | |
| Illi assignate vitam quae luxu trahit; | |
| Agros, buvile et pecora cum pastoribus | |
| Donate moechae. Nulla poterit perpeti, | |
| Ut moribus quid teneat alienum suis. | 40 |
| Deformis cultum vendet ut vinum paret; | |
| Agros abiciet moecha ut ornatum gerat; | |
| At illa gaudens pecore et lanae dedita | |
| Quacumque summa tradet luxuriae domum. | |
| Sic nulla possidebit quod fuerit datum, | 45 |
| Et dictam matri conferent pecuniam | |
| Ex pretio rerum quas vendiderint singulae". | |
| Ita quod multorum fugit imprudentiam | |
| Unius hominis repperit sollertia. | |
| Pugna murium et mustelarum. | |
| Cum victi mures mustelarum exercitu | 6.1 |
| Historia quorum et in tabernis pingitur, | |
| Fugerent et artos circum trepidarent cavos, | |
| Aegre recepti tamen evaserunt necem. | |
| Duces eorum, qui capitibus cornua | 5 |
| Suis ligarant, ut conspicuum in proelio | |
| Haberent signum quod sequerentur milites, | |
| Haesere in portis suntque capti ab hostibus; | |
| Quos immolatos victor avidis dentibus | |
| Capacis alvi mersit tartareo specu. | 10 |
| Quemcumque populum tristis eventus premit, | |
| Periclitatur magnitudo principum; | |
| Minuta plebes facili praesidio latet. | |
| Phaedrus. | |
| Tu qui, nasute, scripta destringis mea | 7.1 |
| Et hoc iocorum legere fastidis genus, | |
| Parva libellum sustine patientia, | |
| Severitatem frontis dum placo tuae | |
| Et in cothurnis prodit Aesopus novis. | 5 |
| Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo | |
| Pinus bipenni concidisset Thessala, | |
| Nec ad professae mortis audacem viam | |
| Fabricasset Argus opere Palladio ratem, | |
| Inhospitalis prima quae ponti sinus | 10 |
| Patefecit in perniciem Graium et barbarum! | |
| Namque et superbi luget Aeetae domus, | |
| Et regna Peliae scelere Medeae iacent, | |
| Quae saevum ingenium variis involvens modis | |
| Illic per artus fratris explicuit fugam, | 15 |
| Hic caede patris Peliadum infecit manus. | |
| Quid tibi videtur? "Hoc quoque insulsum est" ait | |
| "Falsoque dictum; longe quia vetustior | |
| Aegaea Minos classe perdomuit freta | |
| Iustoque vindicavit exemplo impetum". | 20 |
| Quid ergo possum facere tibi, lector Cato, | |
| Si nec fabellae te iuvant nec fabulae? | |
| Noli molestus esse omnino litteris, | |
| Maiorem exhibeant ne tibi molestiam. | |
| Hoc illis dictum est, qui stultitia nauseant | 25 |
| Et ut putentur sapere caelum vituperant. | |
| Serpens ad fabrum ferrarium. | |
| Mordaciorem qui improbo dente appetit | 8.1 |
| Hoc argumento se describi sentiat. | |
| In officinam fabri venit vipera. | |
| Haec cum temptaret si qua res esset cibi, | |
| Limam momordit. Illa contra contumax: | 5 |
| "Quid me" inquit "stulta, dente captas laedere, | |
| Omne assuevi ferrum quae corrodere?" | |
| Vulpis et caper. | |
| Homo in periclum simul ac venit callidus, | 9.1 |
| Reperire effugium quaerit alterius malo. | |
| Cum decidisset vulpes in puteum inscia | |
| Et altiore clauderetur margine, | |
| Devenit hircus sitiens in eundem locum; | 5 |
| Simul rogavit esset an dulcis liquor | |
| Et copiosus. Illa fraudem moliens: | |
| "Descende, amice; tanta bonitas est aquae | |
| Voluptas ut satiari non possit mea". | |
| Immisit se barbatus. Tum vulpecula | 10 |
| Evasit puteo nixa celsis cornibus, | |
| Hircumque clauso liquit haerentem vado. | |
| De vitiis hominum. | |
| Peras imposuit Iuppiter nobis duas: | 10.1 |
| Propriis repletam vitiis post tergum dedit, | |
| Alienis ante pectus suspendit gravem. | |
| Hac re videre nostra mala non possumus; | |
| Alii simul delinquunt, censores sumus. | 5 |
| Fur et lucerna. | |
| Lucernam fur accendit ex ara Iovis | 11.1 |
| Ipsumque compilavit ad lumen suum. | |
| Onustus qui sacrilegio cum discederet, | |
| Repente vocem sancta misit Religio: | |
| "Malorum quamvis ista fuerint munera | 5 |
| Mihique invisa, ut non offendar surripi, | |
| Tamen, sceleste, spiritu culpam lues, | |
| Olim cum ascriptus venerit poenae dies. | |
| Sed ne ignis noster facinori praeluceat, | |
| Per quem verendos excolit pietas deos, | 10 |
| Veto esse tale luminis commercium". | |
| Itaque hodie nec lucernam de flamma deum | |
| Nec de lucerna fas est accendi sacrum. | |
| Quot res contineat hoc argumentum utiles, | |
| Non explicabit alius quam qui repperit. | 15 |
| Significat primo saepe quos ipse alueris, | |
| Tibi inveniri maxime contrarios; | |
| Secundum ostendit scelera non ira deum, | |
| Fatorum dicto sed puniri tempore; | |
| Novissime interdicit ne cum malefico | 20 |
| Usum bonus consociet ullius rei. | |
| Malas esse divitias. | |
| Opes invisae merito sunt forti viro, | 12.1 |
| Quia dives arca veram laudem intercipit. | |
| Caelo receptus propter virtutem Hercules | |
| Cum gratulantes persalutasset deos, | |
| Veniente Pluto, qui Fortunae est filius, | 5 |
| Avertit oculos. Causam quaesivit pater. | |
| "Odi" inquit "illum, quia malis amicus est | |
| Simulque obiecto cuncta corrumpit lucro". | |
| Homines duo, fallax, verax et simii. | |
| Utilius homini nihil est quam recte loqui: | 13.1 |
| Probanda cunctis est quidem sententia, | |
| Sed ad perniciem solet agi sinceritas. | |
| * * * | 3a |
| De leone regnante. | |
| * * * | 14.1a |
| Cum se ferarum regem fecisset leo | |
| Et aequitatis vellet famam consequi, | 2 |
| A pristina deflexit consuetudine | |
| Atque inter illas tenui contentus cibo | |
| Sancta incorrupta iura reddebat fide. | 5 |
| Postquam labare coepit paenitentia, | |
| * * * | 6a |
| Prometheus. | |
| * * * | 15.1a |
| A fictione veretri linguam mulieris. | |
| Affinitatem traxit inde obscenitas. | 2 |
| Idem. | |
| Rogavit alter, tribadas et molles mares | 16.1 |
| Quae ratio procreasset. Exposuit senex: | |
| "Idem Prometheus, auctor vulgi fictilis | |
| Qui simul offendit ad fortunam frangitur, | |
| Naturae partis veste quas celat pudor, | 5 |
| Cum separatim toto finxisset die, | |
| Aptare mox ut posset corporibus suis, | |
| Ad cenam est invitatus subito a Libero. | |
| Ubi irrigatus multo venas nectare, | |
| Sero domum est reversus titubanti pede. | 10 |
| Tum semisomno corde et errore ebrio | |
| Applicuit virginale generi masculo | |
| Et masculina membra applicuit feminis. | |
| Ita nunc libido pravo fruitur gaudio". | |
| De capreis barbatis. | |
| Barbam capellae cum impetrassent ab Iove, | 17.1 |
| Hirci maerentes indignari coeperunt | |
| Quod dignitatem feminae aequassent suam. | |
| "Sinite" inquit "illas gloria vana frui | |
| Et usurpare vestri ornatum muneris, | 5 |
| Pares dum non sint vestrae fortitudinis". | |
| Hoc argumentum monet ut sustineas tibi | |
| Habitu esse similes qui sint virtute impares. | |
| De fortunis hominum. | |
| Cum de fortunis quidam quereretur suis, | 18.1 |
| Aesopus finxit consolandi gratia: | |
| Vexata saevis navis tempestatibus, | |
| Inter vectorum lacrimas et mortis metum | |
| Faciem ad serenam subito ut mutatur dies, | 5 |
| Ferri secundis tuta coepit flatibus | |
| Nimiaque nautas hilaritate extollere. | |
| Factus periclis tum gubernator sophus: | |
| "Parce gaudere oportet et sensim queri, | |
| Totam aeque vitam miscet dolor et gaudium". | 10 |
| Canes legatos [miserunt] ad Iovem. | |
| Canes legatos olim misere ad Iovem | 19.1 |
| Melioris vitae tempus oratum suae, | |
| Ut sese eriperet hominum contumeliis, | |
| Furfuribus sibi consparsum quod panem darent | |
| Fimoque turpi maximam explerent famem. | 5 |
| Profecti sunt legati non celeri pede. | |
| Dum naribus scrutantur escam in stercore, | |
| Citati non respondent. Vix tandem invenit | |
| Eos Mercurius et turbatos attrahit. | |
| Tum vero vultum magni ut viderunt Iovis, | 10 |
| Totam timentes concacarunt regiam; | |
| Propulsi vero fustibus vadunt foras. | |
| Vetat dimitti magnus illos Iuppiter. | |
| Mirati sibi legatos non revertier, | |
| Turpe aestimantes aliquid commissum a suis, | 15 |
| Post aliquod tempus alios ascribi iubent. | |
| Rumor legatos superiores prodidit. | |
| Timentes rursus aliquid ne simile accidat, | |
| Odore canibus anum, sed multo, replent. | |
| Mandata dantur et dimittuntur statim. | 20 |
| Adeunt. Rogantes aditum continuo impetrant. | |
| Consedit genitor tum deorum maximus | |
| Quassatque fulmen: tremere coepere omnia. | |
| Canes, confusus subito quod fuerat fragor, | |
| Repente odorem mixtum cum merdis cacant. | 25 |
| Reclamant omnes vindicandam iniuriam. | |
| Sic est locutus ante poenam Iuppiter: | |
| "Legatos non est regis non dimittere, | |
| Nec est difficile poenas culpae imponere; | |
| Sed hoc feretis pro iudicio praemium: | 30 |
| Non veto dimitti, verum cruciari fame, | |
| Ne ventrem continere non possint suum. | |
| Illi autem qui miserunt vos tam futtiles | |
| Numquam carebunt hominis contumelia". | |
| Ita nunc legatos exspectant et posteri | 35 |
| Novum et venire qui videt culum olfacit. | |
| Serpens. Misericordia nociva. | |
| Qui fert malis auxilium post tempus dolet. | 20.1 |
| Gelu rigentem quidam colubram sustulit | |
| Sinuque fovit contra se ipse misericors: | |
| Namque ut refecta est necuit hominem protinus. | |
| Hanc alia cum rogaret causam facinoris, | 5 |
| Respondit: "Ne quis discat prodesse improbis". | |
| Vulpis et draco. | |
| Vulpes, cubile fodiens, dum terram eruit | 21.1 |
| Agitque pluris altius cuniculos, | |
| Pervenit ad draconis speluncam ultimam, | |
| Custodiebat qui thesauros abditos. | |
| Hunc simul aspexit: "Oro ut imprudentiae | 5 |
| Des primum veniam; deinde si pulchre vides, | |
| Quam non conveniens aurum sit vitae meae, | |
| Respondeas clementer. Quem fructum capis | |
| Hoc ex labore, quodve tantum est praemium | |
| Ut careas somno et aevum in tenebris exigas?" | 10 |
| "Nullum" inquit ille "verum hoc ab summo mihi | |
| Iove attributum est". "Ergo nec sumis tibi | |
| Nec ulli donas quicquam?" "Sic fatis placet". | |
| "Nolo irascaris, libere si dixero: | |
| Dis est iratis natus, qui est similis tibi". | 15 |
| Abiturus illuc, quo priores abierunt, | |
| Quid mente caeca miserum torques spiritum? | |
| Tibi dico, avare, gaudium heredis tui, | |
| Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, | |
| Qui tristis audis musicum citharae sonum, | 20 |
| Quem tibiarum macerat iucunditas, | |
| Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, | |
| Qui dum quadrantes aggeras patrimonio | |
| Caelum fatigas sordido periurio, | |
| Qui circumcidis omnem impensam funeri | 25 |
| Libitina ne quid de tuo faciat lucri. | |
| Phaedrus. | |
| Quid iudicare cogitet livor modo, | 22.1 |
| Licet dissimulet, pulchre tamen intellego. | |
| Quicquid putabit esse dignum memoria, | |
| Aesopi dicet; si quid minus arriserit, | |
| A me contendet fictum quovis pignore. | 5 |
| Quem volo refelli iam nunc responso meo: | |
| Sive hoc ineptum sive laudandum est opus, | |
| Invenit ille, nostra perfecit manus. | |
| Sed exsequamur coepti propositum ordinem. | |
| De Simonide. | |
| Homo doctus in se semper divitias habet. | 23.1 |
| Simonides, qui scripsit egregium melos, | |
| Quo paupertatem sustineret facilius, | |
| Circum ire coepit urbes Asiae nobiles, | |
| Mercede accepta laudem victorum canens. | 5 |
| Hoc genere quaestus postquam locuples factus est, | |
| Redire in patriam voluit cursu pelagio; | |
| Erat autem, ut aiunt, natus in Cia insula: | |
| Ascendit navem, quam tempestas horrida | |
| Simul et vetustas medio dissolvit mari. | 10 |
| Hi zonas, illi res pretiosas colligunt, | |
| Subsidium vitae. Quidam curiosior: | |
| "Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?" | |
| "Mecum" inquit "mea sunt cuncta". Tunc pauci enatant, | |
| Quia plures onere degravati perierant. | 15 |
| Praedones adsunt, rapiunt, quod quisque extulit, | |
| Nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope | |
| Antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi. | |
| Hic litterarum quidam studio deditus, | |
| Simonidis qui saepe versus legerat | 20 |
| Eratque absentis admirator maximus, | |
| Sermone ab ipso cognitum cupidissime | |
| Ad se recepit; veste, nummis, familia | |
| Hominem exornavit. Ceteri tabulam suam | |
| Portant rogantes victum. Quos casu obvios | 25 |
| Simonides ut vidit: "Dixi, inquit, mea | |
| Mecum esse cuncta; vos quod rapuistis perit". | |
| Mons parturiens. | |
| Mons parturibat, gemitus immanes ciens, | 24.1 |
| Eratque in terris maxima exspectatio. | |
| At ille murem peperit. †Hoc scriptum est tibi, | |
| Qui, magna cum minaris, extricas nihil. | |
| Formica et musca. | |
| [Nihil agere quod non prosit fabella indicat]. | 25.1 |
| Formica et musca contendebant acriter | |
| Quae pluris esset. Musca sic coepit prior: | |
| "Conferre nostris tu potes te laudibus? | |
| Moror inter aras, templa perlustro omnia, | 5 |
| Ubi immolatur, exta praegusto deum. | |
| In capite regis sedeo cum visum est mihi, | |
| Et matronarum casta delibo oscula. | |
| Laboro nihil atque optimis rebus fruor. | |
| Quid horum simile tibi contingit, rustica?" | 10 |
| "Est gloriosus sane convictus deum, | |
| Sed illi qui invitatur, non qui invisus est. | |
| Aras frequentas? nempe abigeris, quom venis. | |
| Reges commemoras et matronarum oscula? | |
| Super etiam iactas tegere quod debet pudor. | 15 |
| Nihil laboras? ideo, cum opus est, nil habes. | |
| Ego granum in hiemem cum studiose congero, | |
| Te circa murum pasci video stercore. | |
| Aestate me lacessis; cum bruma est siles. | |
| Mori contractam cum te cogunt frigora, | 20 |
| Me copiosa recipit incolumem domus. | |
| Satis profecto rettudi superbiam". | |
| Fabella talis hominum discernit notas | |
| Eorum qui se falsis ornant laudibus, | |
| Et quorum virtus exhibet solidum decus. | 25 |
| Poeta. | |
| Quantum valerent inter homines litterae, | 26.1 |
| Dixi superius: quantus nunc illis honos | |
| A superis sit tributus tradam memoriae. | |
| Simonides idem ille de quo rettuli, | |
| Victori laudem cuidam pyctae ut scriberet | 5 |
| Certo conduxit pretio, secretum petit. | |
| Exigua cum frenaret materia impetum, | |
| Usus poeta moris est licentia | |
| Atque interposuit gemina Ledae sidera, | |
| Auctoritatem similis referens gloriae. | 10 |
| Opus approbavit; sed mercedis tertiam | |
| Accepit partem. Cum reliquum posceret: | |
| "Illi" inquit "reddent quorum sunt laudis duae. | |
| Verum ut ne irate te dimissum sentiant, | |
| Ad cenam mihi promitte; cognatos volo | 15 |
| Hodie invitare, quorum es in numero mihi". | |
| Fraudatus quamvis et dolens iniuria, | |
| Ne male dimissam gratiam corrumperet, | |
| Promisit. Rediit hora dicta, recubuit. | |
| Splendebat hilare poculis convivium, | 20 |
| Magno apparatu laeta resonabat domus, | |
| Repente duo cum iuvenes sparsi pulvere, | |
| Sudore multo diffluentes corpora, | |
| Humanam supra formam, cuidam servulo | |
| Mandant ut ad se provocet Simonidem; | 25 |
| Illius interesse, ne faciat moram. | |
| Homo perturbatus excitat Simonidem. | |
| Unum promorat vix pedem triclinio, | |
| Ruina camerae subito oppressit ceteros; | |
| Nec ulli iuvenes sunt reperti ad ianuam. | 30 |
| Ut est vulgatus ordo narratae rei, | |
| Omnes scierunt numinum praesentiam | |
| Vati dedisse vitam mercedis loco. | |
| EPILOGUS | |
| Poeta ad Particulonem. | |
| Adhuc supersunt multa quae possim loqui, | ep.1 |
| Et copiosa abundat rerum varietas; | |
| Sed temperatae suaves sunt argutiae, | |
| Immodicae offendunt. Quare, vir sanctissime, | |
| Particulo, chartis nomen victurum meis | 5 |
| Latinis dum manebit pretium litteris, | |
| Si non ingenium, certe brevitatem approba, | |
| Quae commendari tanto debet iustius | |
| Quanto poetae sunt molesti validius. |