| Magna in latitudine earum differentia: XIII digito- | 13.78.1 |
| rum optimis, duo detrahuntur hieraticae, Fanniana denos | |
| habet, et uno minus amphit<h>eatritica, pauciores Saitica, nec | |
| mall<e>o sufficit; nam emporiticae brevitas sex digitos non | |
| excedit. praeterea spectatur in chartis tenuitas, densitas, | 5 |
| candor, levor. primatum mutavit Claudius Caesar: nimia | 79.1 |
| quippe Augustae tenuitas tolerandis non sufficiebat calamis; | |
| ad hoc tramittens litteras liturae metum adferebat ex aversis, | |
| et alias indecoro visu pertralucida. igitur e secundo corio | |
| statumina facta sunt, e primo subtemina. auxit et amplitu- | 5 |
| dinem, pedali mensura. erat et cubitalis macrocollis, sed | 80.1 |
| ratio deprehendit vitium, unius schidae revulsione plures | |
| infestante paginas. ob haec praelata omnibus Claudia, Au- | |
| gustae in epistulis auctoritas relicta; Liviana suam tenuit, | |
| cui nihil e prima erat, sed omnia e secunda. | 5 |